Optio (-onis, m.) officium militare Romanum erat. Maximum officium quo is fungi poterat optio centuriae erat, quod officium vicarium centurionis erat. Optio centuriae a centurione ipso adoptabatur, inde nomen optioni est[1].

Optiones autem aliis officiis fungi poterant, sicut carcerem castrorum custodire (optio carceris), fabricam curare (optio fabricae), tribunum adiuvare (optio tribuni) et cetera.

Notae recensere

 

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!