Stuprum
Stuprum est offensa, qua vitium aliquis per vim aliamve coercitionem alteri obfert, hoc est coitu cum iis, qui id facere abnuunt. Contra leges habent maxima civitatum pars, neque id consentiunt, qui quis stupri reus fiat: namque aliae non nisi coitu vi acto deferendum esse nomen, aliae et sine violentia; aliae autem mulieribus tantum causam agendam, aliae et viris. Utcumque id fit, graviter pleraeque consulunt in stupratores ac si perpetuis praeceptis in aliam gentem actum criminis contra humanitatem adcusant.
Historia
recensereIus Romanum
recensereSecundum ius Romanum antiquum non modo per coercitionem, sed etiam libera voluntate sine legum permissu omnis congressus sexualis stuprum dicitur, sicut incestum, adulterium; neque porro cuiquam ad causam aggredi licet stupri accusanti, nisi civitate adscripto, dum ius civium tantum habetur. Ubi vero per vim stupratur, publica de vi causa suscipitur aut, si libertate caret qui iniuriam accepit, petitio privata, ut si familiaris alicuius ab alio violatur. Raptus autem vocatur, cum quis per vim alterum capiat, virginem praesertim ad uxorem ducendam: sic Romani Sabinas, quo facto bellum ea cum gente commoverunt.
Stuprum in bellis
recensereMultarum gentium ex omni memoria aetatis et per vim stuprum factitarunt bellatores et mulierum raptum, quorum, ut arguunt, Iudaei, Persae, Graeci, Romani. Mongoli autem duce Cingischam successoribusque eius primi dicuntur praeceptis perpetuiis victarum gentium et homines et mulieres per vim stupravisse, ut olim Sinarum 100,000 militum quoscumque proelio decertato supererant et Hungaricas non nullas mulieres, quas secundum Rogerium Varadinensem effrenata libentia violaverunt.
In secundo bello mundiali non nulli utrimque milites stupri facinus in se admittebant. Primum enim Iaponensem exercitum fertur non modo Nanchino capto capite Sinarum quadraginta fere dies continuum trucidavisse incolas urbis ac mulieres maximas 80,000 per vim stuprasse, quod facinus trucidatio Nanchinensium vocetur[1], sed etiam ex omni Corea Sinisque 200,000 maximas, quas mulieres consolatrices appellabant, raptas domu in servitutem corporis redegisse omne per bellum[2]. Germanos autem anno 1939 in Poloniam irrumpentes multas Iudaeas et modo puellulas ita violavisse, ut postea ac Ucrainas, Russas, Alboruthenas, quae perfecto coitu ad internecionem saepe delebantur; namque impuniti dimissi omnes qui stupri accusabantur praeter unum, qui de Rassenschande, hoc est commixtione gentium, poenam subiit[3]. Quod ad alteram partem attingit, milites Americanos et Francogallas non nullas impetum in Normanniam facientes, et Germanarum multam partem in belli cursu stuprasse per vim[4], porro et Rubrum exercitum Russiae, ut fama est, Germanae terrae potitum omnibus quascumque vidissent feminis vitium obtulisse, neque cuiquam ab octo usque ad octoginta annos natae pepercisse[5].
Ius gentium hodiernum
recensereStuprum vel raptus habetur secundum leges civitatum sine consensu et voluntate participis coitus, sive per vim seu aliter actus, ut exemplo est somnificis medicamentis; sunt autem quo etiam nulla membri virilis penetratione stupri reus fit, qui alio modo pudenda alterius violat. Accedit eo, quod si participi alteri quamvis libenti non iam aetas legitima sit, qua sui iuris fiat, non nullae civitates leges sanxerunt ut stupri poenam perferat, arbitratae puerum tantae aetatis minime consentire posse coitui, quam ob rem stuprum constitutorium (hoc est constituto definitum) vocatur.
Iniuriae stupro effectae
recensereIniurias, ut habet Ordo mundi sanitarius (OMS), has efficere potest qui per vim alium stuprat[6]:
- Morbos gynaecologicos
- Morbos reproductivos
- Debilitatem sexualem
- Sterilitatem
- Morbum phlogeum pelvis
- Morbos in cursu graviditatis
- Abortum (casu vel periculosum)
- Morbos venereos sicut HIV/SIDA
- Damnum corporis
- Periculum amplificatum mortis voluntariae
- Depressionem animi
- Dolorem chronicum
- Morbos somatomorphos
- Insperatam graviditatem
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Chinese city remembers Japanese 'Rape of Nanjing'. CNN. December 13, 1997
- ↑ Comfort Women Were 'Raped': U.S. Ambassador to Japan. chosun.com. March 19, 2007
- ↑ Numer: 17/18/2007 Wprost "Seksualne Niewolnice III Rzeszy"
- ↑ "Were Americans As Bad as the Soviets?". Der Spiegel. 2 March 2015
- ↑ Beevor, Antony (2002-05-01). "They raped every German female from eight to 80". The Guardian. London
- ↑ Krug (2002). Rapport mondial sur la violence et la santé. Genève: Organisation mondiale de la santé. ISBN 978-92-4-154561-7
Nexus externi
recensere- International Rape Crisis Hotline
- Stefan Blaschke: The History of Rape: A Bibliography.
- Nhi Le: In Filmen werden Vergewaltigungen zu oft banalisiert In: Jetzt.de, 20.10.2020
- Silvia Sanides: Evolutionsbiologie. Warum Männer vergewaltigen. (=Focus Online Wissen, 9)