Wikidata Tanzania
Res apud Vicidata repertae:
Tanzania: insigne
Tanzania: vexillum
Terra continens: Africa
Territoria finitima: Kenia, Uganda, Ruanda, Burundia, Respublica Democratica Congensis, Zambia, Malavium, Mozambicum, Lacus Victoria, Insulae Seisellenses
Locus: 6°18′25″S 34°51′14″E
Caput: Dodoma
Nomen officiale: République unie de Tanzanie

Gestio

Princeps: Samia Suluhu
Praefectus: Samia Suluhu
Consilium: National Assembly
Situs interretialis

Populus

Numerus: 57 310 019
Sermo publicus: lingua Suahili, Anglice
Zona horaria: UTC+3, East Africa Time, Africa/Dar_es_Salaam
Moneta: Tanzanian shilling

Commemoratio

Paean: Mungu ibariki Afrika
Praeceptum: Freedom and Unity

Sigla

ISO TZ, TZA, 834; IOC TAN
Dominium interretiale: .tz
Praefixum telephonicum: +255
Siglum autoraedarum: EAT

Tanzania,[1] rite Coniuncta res publica Tanzaniensis (Suahelice Jamhuri ya Muungano wa Tanzania), est civitas sui iuris media Africa Orientali intra regionem Magnorum Lacuum Africanorum sita, Uganda ad septentrionales, Kenia ad septentrionales occidentalemque, Insulis Comoroensibus Oceanoque Indico ad orientem, Mozambico Malavioque ad australem, Zambia ad australem occidentemque, ac Ruanda, Burundia, Republicaque Democratica Congolensi ad occidentem versus iacentibus. Kilimandiarus, altissimus Africae mons, in septentrionalibus orientalibusque civitatis terris stat. Caput, olim Dar es Salaam, ex anno 1973 Dodoma est.

Conlocatio Tanzaniae in Africa Orientali.
Regiones Tanzaniae.

Multa homindarum fossilia magni momenti in terris Tanzaniensibus inventa sunt, inter quae fossilia hominidarum ex Pliocaeno abhinc annorum sex milliones. Genus Australopithecus Africam peragrabat abhinc annorum quattuor ad duo milliones, et veterrima generis Hominis reliquia prope Lacum Olduvaiensem inveniuntur. Post Hominem erectum ortum, abhinc annorum 1.8 milliones, homines totum Mundum Veterem incolere incipiebant, etiam deinde species Homo sapiens in Mundo Novo et Australia, quae species omnem Africam demerserunt prioresque humanitatis species absorbuerunt.

Deinde inter gentes quae in Tanzaniam temporibus praehistoricis aetatibus Lapidea et Aenea immigraverunt locutores erant linguarum Cusiticarum Australium, qui ad australem ex Aethiopia hodierna excesserunt,[2] homines Cusitici Orientales, qui in Tanzaniam ex terris ad septentrionales Lacus Turkanae versus abhinc annorun 2000 et 4000 fere immigraverunt,[3] ac Nilotes Australes (inter quos Datoog?), qui ex regione Sudaniae Australis et Aethiopiae abhinc annorum ab 2900 ad 2400 exorti sunt.[4][5]

Regiones et districtusRecensere

Tanzania dividitur in viginti sex regiones (mkoa), quarum viginti una in continente iacent, et quinque in Zanzibar (tribus Ungujae, duabus Pembae). Nonaginta novem districtus (wilaya), auctoritates rectionis loci appellati, creati sunt, cuique saltem singulum consilium. Hodie, 114 concilia effectum in nonaginta novem districtibus habent, quorum viginti duo urbani, nonaginta duo rustici sunt. Unitates viginti duae urbanae porro dividuntur in consilia urbana (Dar es Salaam et Mwanza), concilia municipiorum (Arusha, Dodoma, Iringa, Kilimandiarus, Mbeya, Morogoro, Shinyanga, Tabora, et Tanga), vel concilia oppidana (undecim communitates reliquae).

Regiones Tanzanienses sunt Arusha, Dar es Salaam, Dodoma, Iringa, Kagera, Kigoma, Kilimandiarus, Lindi, Manyara, Mara, Mbeya, Morogoro, Mtwara, Mwanza, Pemba Septentrionalis, Pemba Australis, Pwani, Rukwa, Ruvuma, Shinyanga, Singida, Tabora, Tanga, Zanzibar Medium/Australe, Zanzibar Septentrionale et Zanzibar Urbanum/Occidens.

HistoriaRecensere

Tanzania ab anno 1889 usque ad finem primi orbis terrarum belli anno 1918 colonia Imperii Germanici erat, sive ut accuratius dicamus, cum Burundia ac Ruanda pars erat Africae orientalis Germanicae (Germanice Deutsch-Ostafrika). Anno 1961, terra tum Tanganyikam comprehendens a Britannia libertatem capessiit, die 26 Aprilis 1964, cum Zanzibare consociata nova civitas Tanzania facta est.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. "Tanzania -ae" (de nomine Latino vide pp. 425–27 apud Google Books). Etiam vide nostram disputationis paginam.
  2. Tishkoff et al. 2009: 8.
  3. Tishkoff et al. 2009: 8.
  4. Tishkoff et al. 2009: 8.
  5. Ehret, Christopher (2001). An African Classical Age: Eastern and Southern Africa in World History, 1000 B.C. to A.D. 400. University Press of Virginia. ISBN 978-0-8139-2057-3 .

BibliographiaRecensere

  • Boesen, Jannik, Kjell J. Havnevik, Juhani Koponen, et Rie Odgaard, eds. 1986. Tanzania: crisis and struggle for survival. Upsalae: Scandinavian Institute of African Studies. PDF.
  • Bundeszentrale für politische Bildung, ed. 2019. Tansania: Das Land in Daten Bundeszentrale für politische Bildung. Situs interretialis.
  • Cawthra, Gavin, André Du Pisani, et Abillah H. Omari. 2007. Security and Democracy in Southern Africa. IDRC. ISBN 1-86814-453-4.. Google Books.
  • Clagett Taylor, James. 1963. The political development of Tanganyika. Stanford University Press. ISBN 0-8047-0147-4. Google Books.
  • Eckert, Andreas Eckert. 2007. Herrschen und Verwalten: Afrikanische Bürokraten, staatliche Ordnung und Politik in Tanzania, 1920–1970. Studien zur Internationalen Geschichte, 16. Monaci: Oldenbourg. ISBN 978-3-486-57906-2.
  • Freyhold, Michaela von. 1979. Ujamaa Villages in Tanzania: Analysis of a Social Experiment. Londinii: Heinemann.
  • Hecklau, Hans. 1989. Ostafrika: Kenya, Tanzania, Uganda. Wissenschaftliche Länderkunden, 33. Darmstadiae: Wissenschaftliche Buchgesellschaft. ISBN 978-3-534-06213-3.
  • Jahn, Jens, ed. 1994. Tanzania: Meisterwerke afrikanischer Skulptur. Monaci: Fred Jahn. ISBN 978-3-88645-118-0.
  • Lawrence, David. 2009. Tanzania: The Land, Its People and Contemporary Life. Godfrey Mwakikagile. ISBN 9987-9308-3-2. Google Books.
  • Thielke, Thilo. 2015. Tansania: Reportagen und Reiseberichte aus dem Herzen Ostafrikas. Francofurti: Brandes & Apsel, ISBN 978-3-95558-110-7.
  • Tishkoff, S. A., F. A. Reed, F. R. Friedlaender, C. Ehret, A. Ranciaro, A. Froment, J. B. Hirbo, A. A. Awomoyi, J. M. Bodo, O. Doumbo, M. Ibrahim, A. T. Juma, M. J. Kotze, G. Lema, J. H. Moore, H. Mortensen, T. B. Nyambo, S. A. Omar, K. Powell, G. S. Pretorius, M. W. Smith, M. A. Thera, C. Wambebe, J. L. Weber, et S. M. Williams. 2009. "The Genetic Structure and History of Africans and African Americans." Science 324 (5930): 1035–44. Bibcode:2009Sci...324.1035T. doi:10.1126/science.1172257. PMC 2947357. PMID 19407144.
  • Yekani, Minu Haschemi. 2017. Koloniale Arbeit: Rassismus, Migration und Herrschaft in Tansania (1885–1914). Francofurti: Campus. ISBN 978-3-593-50623-4. Dissertatio EUI Florenz.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Tanzaniam spectant.