Bernardus Membe

politicus
Wikidata-logo.svg Bernardus Membe
Res apud Vicidata repertae:
Bernardus Membe: imago
Nativitas: 9 Novembris 1953; Tanganyika Territory
Patria: Tanzania

Officium

Officium: Member of the National Assembly of Tanzania, Minister of Foreign Affairs
Munus: politicus

Consociatio

Factio: Alliance for Change and Transparency

Bernardus Membe, nomine pleno vulgari Bernard Kamillius Membe (iuxta Lindi natus die 9 Novembris 1953) est legatus et politicus Tanzaniae. Civitatum Foederatarum.

Alumnus est universitatum Daressalaamensis et Hopkinsiensis ubi rebus internationalibus studuit. Ottaviae apud legationem Tanzanianam octo annos ab 1992 consiliarius meruit. Parlamento ab anno 2000 usque in 2015 legatus est. Minister deputatus rerum internarum anno 2005, minister deputatus ab energia anno insequenti, sed a die 12 Ianuarii 2007 usque in 5 Novembris 2015 minister a rebus externis meruit, praeside Jakaya Kikwete.

Nexus externiRecensere

 
Salma Kikwete (ad sinistram), Jakaya Kikwete praeses Tanzaniae, Bernardus Membe (media imagine) Londinii de evolutione Tanzaniae die 31 Martii 2014 colloquentes
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bernardum Membe spectant.
  • Vita olim apud parlamentum Tanzanianum divulgata