Ali Hasanus Mwinyi

legatus, politicus

Ali Hasanus (vulgo Hassan) Mwinyi (natus Kivure in oppido die 8 Maii 1925, mortuus Dar es Salaam die 29 Februarii 2024) fuit legatus et politicus Tanzaniae.

Wikidata Ali Hasanus Mwinyi
Res apud Vicidata repertae:
Ali Hasanus Mwinyi: imago
Ali Hasanus Mwinyi: imago
Nativitas: 8 Maii 1925; Unguja
Obitus: 29 Februarii 2024; Dar es Salaam
Patria: Tanzania

Familia

Proles: Hussein Mwinyi

In insula Zanzibara educatus, olim magister scholarum, Ali Hasanus Mwinyi rector factus est Collegii Praeceptorum Zanzibarensis. Minister meruit a valetudine ab anno 1970, minister a rebis internis ab anno 1972. Legatus est patriae iuxta Aegyptum ab anno 1975 ad 1977. Inde usque in annum 1981 minister fuit a peregrinatione. Praeses creatus est Zanzibarae et praeses vicarius Tanzaniae a die 30 Ianuarii 1984 ad 24 Octobris 1985, deinde praeses omnis civitatis Tanzaniae, Iulio Nyerere successor, a die 5 Novembris 1985 ad 23 Novembris 1995.

Nexus externi recensere