Wikidata Guinea Bissaviensis
Res apud Vicidata repertae:
Guinea Bissaviensis: insigne
Guinea Bissaviensis: vexillum
Terra continens: Africa
Territoria finitima: Guinea, Senegalia
Locus: 12°0′0″N 15°0′0″W
Caput: Bissau
Nomen officiale: Guinea-Bissau, Guiné-Bissau, la République de Guinée-Bissao

Gestio

Princeps: Umaro Sissoco Embalo
Praefectus: Nuno Gomes Nabiam
Consilium: National People's Assembly
Situs interretialis

Populus

Numerus: 1 861 283
Sermo publicus: lingua Lusitana
Zona horaria: UTC, Africa/Bissau
Moneta: West African CFA franc

Commemoratio

Paean: Esta É a Nossa Pátria Bem Amada

Sigla

ISO GW, GNB, 624; IOC GBS
Dominium interretiale: .gw
Praefixum telephonicum: +245

Guinea Bissaviensis[1] seu Guinea-Bissavia[2] (Lusice Guiné-Bissau, Fulice 𞤘𞤭𞤲𞤫 𞤄𞤭𞤧𞤢𞥄𞤱𞤮 Gine-Bisaawo, Mandingice[3] ߖߌߣߍ ߺ ߓߌߛߊߥߏ߫ Gine-Bisawo), rite Res publica Guineae Bissaviensis (Lusice República da Guiné-Bissau), est civitas sui iuris in Africā Occidentali, inter minimas huius continentis. Finitima est Senegaliae septentrione, Guineae meridie orienteque et Oceano Atlantico occidente. Ante caput, Bissaviam[4] seu Urbem Bissagensem[5](Lusice Bissau), situs est Archipelagus Bissagosensis[6], centenariis insularum dissimilium magnitudinum compositus, quarum multae incolis orbatae sunt. Olim Portugalliae colonia nomine Guineae Lusitanicae (Lusice Guiné Portuguesa). Guinea Bissaviensis libertatem politicam die 24 Septembris anni 1973 proclamavit et sic agnoscitur inter nationes a die 10 Septembris anni 1974. Primigenio nomini additum est id capitis, Bissaviae, ad evitandam confusionem cum Guinea, priori colonia Francica. Lingua publica est sermo Lusitanus.

Tabula Guineae Bissaviensis

HistoriaRecensere

Praesens Guineae Bissaviae territorium Regno Gabuensi[7] olim congruebat, quod vicissim erat pars Regni Melli; ultima huius regni residua usque ad saeculum duodevicensimum superfuere. Quamquam litora et fluminum ripae primae terrae fuerunt in quibus Lusitani colonias deduxerunt et quibus Lusitani fructi sunt ad adipiscendos servos Arabibus e mercatoribus e saeculo septimo decimo, interiores regiones usque ad saeculum undevicensimo inexploratae manserunt. Ergo, Guinea Bissaviensis fuit a saeculo quinto decimo, accurate ab anno 1446 usque ad annum 1974, colonia Lusitanica.

 
Factionis PAIGC milites Guineae Bissaviae vexillum anno 1974 submittunt.

Guinea Bissavia pugnam suā pro independentiā anno 1956 inchoavit, cum Factio Afra pro Independentia Guineae et Capitis Viridis (Lusice Partido Africano para a Independência da Guiné e Cabo Verde seu PAIGC), armatam post rebellionem, suos locos hac in natione consolidare assecuta est. Anticolonialisticorum motuum aliis in coloniis Lusitanicis eventorum dispar, factio PAIGC suum militare dominium amplas in huius nationis zonas cito diffundere assecuta est: quod possibile fuit propter horum territoriorum naturam, iungala fere omnino tectorum, non minus quam propter magnam armorum quantitatem quae et Sinae et URPSS et aliae Africae civitates ei praebuerut. Haec factio denique vi antiaërea sibi instruere assecuta est. Anno 1973, paene tota Guinea Bissaviensis in factionis PAIGC manūs devenerat. Die 24 Septembris 1973 libertatem declaravit et eodem anno a Conventu Generali Consociationis Nationum agnita est.[8] Portugallia Guineae Bissaviensis independentiae agnosceret, re novatā quae perfecta est Lusitanicis cum Rebus novis dianthorum (Lusice Revolução dos Cravos).

 
Autocurrus armatus T-54/T-55 relictus, bello civili (inter annos 1998 et 1999) confecto.

Guinea Bissavia, deinde, a consilio seditionario usque ad 1984 recta est. Anno 1994, habita sunt prima polycommatica comitia. Anno 1998, exercitūs rebellio ad praesidis Vieira collapsum induxit: quamobrem, Guinea Bissaviensis se praecipitavit in bellum civile. Anno 2000, Kumba Ialá praeses electus est. Septembre anni 2003, nihilominus, novum praxicopema in Kumbae Ialá custodiam a militaribus factam induxit, qui "ineptus resolvendis nationis problematibus" definitus est. Nonnullas post postpositiones, comitia legisfera denique habita sunt Martio anni 2004. Exercitūs turbatio Octobre eiusdem anni ad mortem ipsius ducis virium armatarum induxit, quod ad incrementum agitationis in natione contribuit.

Iunio anni 2005, habita sunt nova comitia praesidialia, prima post Kumbae Ialá collapsionem, qui denuo sese candidatus factionis PRS obtulit, se legitimum nationis praesidem esse asserens. Sed vicit candidatus factionis PAIGC, Ioannes Bernardus Vieira, praeses anno 1998 destitutus. Vieira candidatum Malam Bacai Sanhá superavit post suffragium decretorium: initio, Sanhá suam cladem recusavit, comitiali de fraude in circumscriptionibus duabus (apud quas caput Bissavia) accusans. Nihilominus, non obstantibus aliquo influxūs virium armatarum hebdomadibus ante comitia et quibusdam "tumultibus" (apud quos impetūs contra aedes praesidiales et Ministerium administrationis internae nonnullis ab armatis haud identificatis facti sunt), Europaei observatores ultima Guineae Bissaviensis comitia "tranquilla et bene instructa" definiverunt.[9]

Postridie Kalendas Martias, Praeaes Vieira interfectus est scelesto facinore quod milites cohortis praetoriae duci, Baptistae Tagme Na Waie, fideles commiserunt, qui antea interfectus erat scelesto facinore per pyrobolum.[10] Kalendis Aprilibus anni 2010, primus minister Gomes Jr. a militaribus in custodiam comprehensus est. Dux cohortis praetoriae virium armatarum Indjai ei morte minatus est si eius fautorum protestationes, qui in viam exeunt statim nuntio cognito, confestim non desinerent.[11] Novus praeses, Malam Bacai Sanhá, in munere ex Iulio anni 2009, Lutetiae die 9 Ianuarii anni 2012 mortuus est.[12] Idibus Aprilibus anni 2012, accidit praxicopema a militaribus factum, sed Februario anni 2022 hoc praxicopema ad irritum cecidit.[13][14]

GeographiaRecensere

 
Typicus aspectus in Guineā Bissaviā.

Guinea Bissaviensis contermina est Septemtrione Senegaliae et Guineae Meridiē Orienteque[15] et Oceano Atlantico Occidente.[15] Iacet plerumque inter latitudines 11º et 13º Septentrionis (parvā cum areā Meridiē meridiani 11º) et inter longitudines 11º et 15º Occidentis.[16]

Circiter 36 125 chiliometra quadrata seu 13 948 milia passuum quadratorun ampla,[15] haec natio maior quam Taivania aut Belgica est. Altissimus locus Mons Torin (Lusice Monte Torin) est, 262 metra seu 860 pedes altus. Cuius solum plerumque consistit demissis e litoralibus planitiebus cum paludibus mangroviarum ascendentibus usque ad diversitatem silvarum et savanarum in Oriente.[17] Cuius simile hippalo tempus pluviosum vices alternat cum periodis perfervidorum, siccorum harmattanis ventorum e Saharā flantium. Archipelagus Bissagosense[6] extra continentem iacet.[18] Haec natio domus est oecoregionibus duabus: diversitati silvae et savanae Guineensium et mangroviis Guineensibus.[19]

ClimaRecensere

Guinea Bissavia calida totum per annum est levibus cum temperaturae fluctuationibus; cuius quantitas media 26,3 ºC seu 79,3 ºF est. Media pluviae quantitas in Guineā Bissaviensi 2 024 millimetrorum seu 79,7 unciarum est, quamquam paene tota computatur per tempus pluviosum, durans inter Iunium et Septembrem aut Octobrem. E Decembre usque ad Aprilem, haec natio ariditatem patitur.[20]

Oecologica problemataRecensere

Gravia apud oecologica problemata sunt desilvatio, erosio soli[21] hyperboscēsis[22] et hyperalieusis.[17] Guinea Bissaviensis mediam computationem 5,7/10 punctorum in Indice de Integritate Amoenitatis Silvestris (Anglice: Forest Landscape Integrity Index, siglis FLII) habebat, in loco 97 apud nationes 172 universe sita.[23]

Areae protectaeRecensere

Multigenas apud Guineae Bissaviae areas protectas excellit Reservatum Biosphaerae Archipelagi Bissagosensis[6], ab Unescone anno 1996 discriptum.[24]

CivilitasRecensere

 
Guineae Bissaviae aedes praesidialis.
 
Publicae securitatis vigil in pompā in Guineā Bissaviensi.

Guinea Bissaviensis res publica est.[25] Olim, gubernium valde centralizatum fuerat. Polycommaticum regimen non institutum est usque ad medium annum 1991.[25] Praeses dux civitatis et primus minister dux rectionis est. Ex anno 1974, nullus praeses quinquennale munus prospere complevit, usque nuper, cum Iosephus Marius Vaz suum quinquennale munus die 24 Iunii anni 2019 finivisset.[26]

Legisfero gradū, unicameralis Conventus Nationalis Popularis (Lusice Assembleia Nacional Popular) a membris centum constituitur. Quae a populo electa sunt e multorum membrorum constituentiis ad fungendum quattuor annorum munere. Iudiciali systemati praeest Supremum Iudicum Collegium (Lusice Tribunal Supremo da Justiça), a novem iudicibus quos Praeses nominat et qui, quamobrem, Praesidis voluntati serviunt.[27]

Praecipua factiones duae Factio Africana pro Independentiā Guineae et Capitis Viridis (Lusice Partido Africano para a Independência da Guiné e Cabo Verde, siglis PAIGC) et Factio pro Renovatione Sociali (Lusice Partido da Renovação Social, siglis PRS) sunt. Sunt amplius viginti minores factiones.[28]

Rationes internationalesRecensere

Guinea Bissavia conditorium membrum est Communitatis civitatum Lusitane loquentium (siglis Lusice CPLP), internationalis politicaeque consociationis quae Lusophonicae nationes per continentes quattuor cum lingua Lusitana officiali comprehendit.[29]

Res militaresRecensere

Anni 2019 aestimatio Guineae Bissaviensis Virium Armatarum magnitudinem 4 400 hominum et militarem sumptum minus quam 2% e PDG esse dicit.[30]

Anno 2018, Guinea Bissavia Nationum Unitarum Foedus de interdictione armorum nuclearium signavit.[31]

Divisio administrativaRecensere

 
Guineae Bissaviensis regiones.
  Si plus cognoscere vis, vide Regiones Guineae Bissaviensis
  Si plus cognoscere vis, vide Sectores Guineae Bissaviensis

Guinea Bissavia in regiones octo (Lusice regiões) et in unum sectorem autonomum (Lusice sector autónomo), Bissaviam[4] seu Urbem Bissagensem[5] (Lusice Bissau), dividitur.[32] Quae, vicissim, in sectores 37 subdividuntur.[15] Haec regiones sunt:

SocietasRecensere

DemographiaRecensere

(Sinistrorsum) Guineae Bissaviae numerus incolarum inter 1950 et 2020. (Dextrorsum) Guineae Bissaviensis pyramis incolaria, anno 2005. Anno 2010, 41,3% Guineanorum Bissaviensium minus quam 15 annos natorum erant.[35]

Secundum anni 2022 recensionem de Prospectū Multitudinis Mundanae[36] Guineae Bissaviensis incolarum numerus anno 2021 2 060 721 erat, collatus numero 518 000 incolarum anno 1950. Ratio incolarum minus quam 15 annos natorum anno 2010 41,3% erat, 55,4% erat incolarum inter 15 et 65 annos natos, dum 3,3% erant 65 annos aut plus natos.[35]

EthnēRecensere

Ethnē in Guineā Bissaviā.[37]
Ethnos Centesima pars
Fulae
  
28.5%
Balantae
  
22.5%
Mandingae[3]
  
14.7%
Papeles
  
9.1%
Maniaci
  
8.3%
Biafadae
  
3.5%
Mancagnae
  
3.1%
Bissagosenses[6]
  
2.1%
Felūpes
  
1.7%
Mansoancae
  
1.4%
Manenses
  
1%
Naluenses
  
0.9%
Soninkenses
  
0.5%
Sossoenses
  
0.4%
Sine ethnei expresso
  
2.2%

Guineani Bissavienses incolae varia ad ethnē pertinent, multis cum distinctis linguis, moribus et socialibus structuris.[25]

Guineani Bissaviensienses varia in ethnē dividi possunt, quae sunt haec:

  • Fulice et Mandingice[3] loquentes gentes, quae maximam incolarum portionem comprehendunt et in septentrionem et boreo-orientem conglobantur;[25]
 
Praesens ethnōn collocatio in Guineā Bissaviensi.

Plerique reliqui incolae mixticii, mixtae Lusae et Afrae originis posteri, sunt.[38][39]

Lusi autochthones parvam centesimam partem numeri incolarum comprehendunt.[38] Guineae Bissaviensis independentiā factā, plerique Lusi autochthones hac natione abiverunt. Haec natio exiguum Sinarum numerum etiam habet.[40] Apud quos sunt quoque mercatores et negotiatores mixtorum Lusorum et Coamceuvensium[41] maiorum, oriundorum pristinā e coloniā Lusicā Macao.[38]

LinguaeRecensere

Linguae in Guineā Bissaviensi[37]
Lingua Centesima pars
Creola Lusitana
  
90.4%
Lusitana
  
32.1%
Fula
  
16.0%
Balanta
  
14.0%
Francica
  
7.1%
Mandinga[3]
  
7.0%
Maniaca
  
5.0%
Papelica
  
3.0%
Anglica
  
2.9%
Felupica
  
1.0%
Hispanice
  
0.5%
Russica
  
0.1%
Aliae
  
1.8%

Etiamsi est parva natio, Guinea Bissaviensis aliquot ethnē habet quae multo inter se differunt, suis cum propriis culturis linguisque. Quod accidit quia Guinea Bissavia profugorum ,migrationisque territorium intra Africam est. Colonizatio et phyletica commixtio linguam Lusitanam et linguam creŏlam Guineae Bissaviensis tulerunt.[42]

Quamquam unica Guineae Bissaviensis lingua officialis ex independentiā lingua Lusitana est, incolae linguā Lusitanā exemplari linguā secundā utuntur, paucis cum autochthonicis locutoribus et eius usus crebro ad intellectuales politicosque delectos circumscribitur. Lusitana lingua gubernii nationalisque communicationis, colonialis gubernii legatum, est. Educatio e ludo litterario in tertiarium gradum Lusice exercetur, quamquam solum 67% puerorum accessum quamlibet ad formalem educationem habent. Data ut Lusice loquentium numerus inter 11 et 15% varietur subiiciunt.[38] Ultimo in censū anni 2009, 27,1% incolarum (46,3% urbanorum et 14,7% ruricolarum, respective) Lusitanā haud creolicā loqui asseruerunt.[43] 44% incolarum linguā creolā Lusitanā loquuntur, quae, reapse, lingua franca apud distincta ethnē plerisque incolis est.[38] Linguae creolae adhuc expanditur et a fere omnibus incolis intellegitur. Attamen, decreolizationis processūs eveniunt, quoniam lingua Lusitana exemplaris in linguam creolam interponit. Quamobrem, lingua creola varietatum continuum exemplari cum linguā format, plus distantibus basilectis et propioribus acrolectis. Est continuum postcreolicum in Guineā Bissaviā, linguae creolae levis varietate propiore linguae Lusitanae exemplari.[42]

 
Suffragatoribus educativa folia muralia linguā creolā Bissaviensi per legisfera Guineae Bissaviae comitia anno 2008, in Regione Biombone.

Reliqui ruricolae unā multarum autochthonicarum Africarum linguarum loquuntur, secundum ethnos: Fulice igitur 16%, Balante 14%, Mandingice[3] 7%, Maniace 5%, Papelice 3%, Felupice 1%, Biafade 0,7%, Bissagosice[6] 0,3% et Naluvice 0,1% loquuntur. Haec linguae etnicas Africas linguas conformant quibus incolae loquuntur.[42][44] Plerique Lusitani et Mixticii Africarum limguarum aliquam aut linguam creolam prout additiciam linguam etiam habent. Ethnicae Africae linguae dissuadentur, quāvis in conditione, non obstante demissiore gloriā. Quae linguae vinculum sunt inter eiusdem ethnici ambitūs homines et quotidie in usū sunt in villagiis inter vicinos amicosque, in traditionalibus religiosisque caerimoniis et etiam in usū sunt in contactū inter urbanos homines et ruricolas. Verumtamen, harum linguarum nulla praevalens est in Guineā Bissaviā.[42]

Lingua Francica velut lingua peregrina edocetur in scholis, quia Guinea Bissaviensis Fracophonicis nationibus circumdatur.[38] Guinea Bissaviensis integrum Francophoniae membrum est.[45]

ReligioRecensere

Religio in Guineā Bissaviensi[17]
Religio Centesima pars
Religio Islamica
  
46.1%
Religiositas vulgaris
  
30.6%
Christianismus
  
18.9%
Aliae aut sine adscriptione
  
4.4%

Sunt dissimiles relationes religiosa de demographia. Liber Factorum Mundanorum de CIA anno 2020 46.1 centesimas Musulmanos esse, 30.6 centesimas religiones vulgares, 18.9 centesimas Christianas, et 4.4 centesimas alias colere aut haud adscriptos esse aestimavit.[17] Anno 2010, officinae cogitationis[46] Pew Research Center scheda interrogatoria praecipuas incolarum adscriptiones 45,1% Musulmanorum et 19,7% Christianorum esse, cum 30,9% religiositatem vulgarem colentium et 4,3% aliorum adscriptorum, invenit.[47][48] Studium incepto Pew-Templeton Global Religious Futures anno 2015 factum dissimilem distributionem anno 2010 asseruit, consistentem e 45,1% Musulmanorum, 30,9% religiositatem vulgarem colentium, 19,7% Christianorum et 4,3% haud adscriptorum.[49]

 
Homines Islamica vestimenta induentes, in Bafătā, in Guineā Bissaviā.

Secundum aliam officinae Pew relationem religiosā de identitate apud Musulmanos, in Guineā Bissaviā praevalentem sectariam identitatem non esse determinavit. Eandem apud categoriam, aliae Subsaharianae nationes sunt, velut Tanzania, Uganda, Liberia, Nigeria et Cammarunia. Aliae nationes in toto orbe terrarum quoque se solum Musulmanas, Sunnitas ac Siitas mixtas aut praecipue Sunnitas esse asserunt.[50] Quae officinae Pew investigatio nationes hoc speciali in studio sine ullā clare praevalente sectariā identitate praecipue in Africā Subsaharianā conglobari etiam affirmat.[51] Alia officinae Pew relatio, The Future of World Religions nucupata, inter 2010 et 2050 Religionem Islamicam suam centesimam partem apud Guineae Bissaviensis incolas aucturam esse vaticinatur.[49]

Multi incolae syncreticam fiderum Islamicae et Christianae formam colunt, coniungendis praxibus cum traditionalibus Africis credibilibus.[17][52] Musulmani in Septentrione et in Oriente, dum Christiani in Meridie et litoralibus regionibus praevalent. Ecclesia Catholica Romana plerosque Christianos sibi vindicat.[53]

Praecipuae urbesRecensere

Praecipuas apud urbes in Guineā Bissaviensi sunt:[54]

Positio Urbs Incolarum numerus
Anni 2015 aestimatio Regio
1 Bissavia[4] seu Urbs Bissagensis[5] 492 004 Bissavia
2 Gabu[7] 48 670 Gabu[7]
3 Bafăta[55] 37 985 Regio Bafăta[55]
4 Bissŏra 29 468 Oio[34]
5 Bolāma 16 216 Bolāma
6 Cacheum[33] 14 320 Cacheum[33]
7 Bubāque 12 922 Bolāma
8 Catĭo 11 498 Regio Tombăli
9 Mansōa 9 198 Oio[34]
10 Buba 8 993 Quināra

ConflictūsRecensere

Ex more, multa dissimilia ethnē in Guineā Bissaviensi pacifice coexsistunt; sed, cum conflictūs exoriuntur, per accessum ad terram solvi solent.[56]

NotaeRecensere

  1. "Guinea Bissaviensis": Giga-Catholic.
  2. Bollettino Synodus Episcoporum.
  3. 3.0 3.1 3.2 3.3 3.4 Vide "Mandinga" apud Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
  4. 4.0 4.1 4.2 4.3 "Bissavia, (-ae, f)": a Petro Lucusaltiano Latinophilo, Lexicon Latinum Hodiernum vel Vocabularium Latinitatis Huius Aetatis, apud www.lateinlexikon.com.
  5. 5.0 5.1 5.2 5.3 Hierarchia Catholica.
  6. 6.0 6.1 6.2 6.3 6.4 6.5 Confer binomen "Odostomia bissagosensis".
  7. 7.0 7.1 7.2 7.3 Confer binomen Ctenolepisma gabuensis.
  8. Ods Home Page archivatum, die 9 Ianuarii anni 2006 in Internet Archive.
  9. BBC NEWS | Africa | Army man wins G Bissau election (Anglice).
  10. Colpo di Stato in Guinea Bissau, ucciso il presidente Vieira] (Italice), in repubblica.it. URL inspectum postridie Kalendas Martias anni 2009.
  11. Ansa.it Guinea Bissau, militari arrestano premier (Italice).
  12. Guinée-Bissau : mort à Paris du président Malam Bacai] (Francice), in jeuneafrique.com.
  13. Fallito un colpo di Stato nella Guinea Bissau (Italice), in osservatoreromano.va.
  14. Guinea Bissau, i dubbi su di un golpe che ancora non ha mandanti (Italice), in vaticannews.va.
  15. 15.0 15.1 15.2 15.3 "Guinea-Bissau Maps & Facts" (Anglice). WorldAtlas. Inspectum die 24 Augusti anni 2022.
  16. "Coordinates of Guinea-Bissau" (Anglice) apud GeoDatos. 2021. Inspectum die 24 Augusti anni 2021.
  17. 17.0 17.1 17.2 17.3 17.4 "Guinea-Bissau" (Anglice). Archivatum die 28 Decembris anni 2010 in Wayback Machine, Liber Factorum Mundanorum CIA Cia.gov. Inspectum die 24 Augusti anni 2022.
  18. Nossiter, Adami (Adam) (pridie Nonas Novembres anni 2009) "Bijagós, a Tranquil Haven in a Troubled Land" (Anglice), The New York Times, die 8 Novembris anni 2009.
  19. Dinerstein, Erici (Eric) et al. (2017). "An Ecoregion-Based Approach to Protecting Half the Terrestrial Realm" (Anglice). BioScience. 67 (6): 534–545. doi:10.1093/biosci/bix014. ISSN 0006-3568. PMC 5451287. PMID 28608869.
  20. Guinea-Bissau Climate (Anglice). Nationsencyclopedia.com. Inspectum die 25 Augusti anni 2022.
  21. Lexicon Latinum hodiernum scilicet Theodisco-Latinum.
  22. Confer Neograecum vocabulum υπερβόσκηση.
  23. Grantham, H. S. et al. (2020). "Anthropogenic modification of forests means only 40% of remaining forests have high ecosystem integrity - Supplementary Material" (Anglice). Nature Communications. 11 (1): 5978.
  24. Iustini (Justino) Biai; et al. (2015). «Guinea-Bissau: Strategy and National Action Plan for the Biodiversity» (PDF) (Anglice). Institutum alimoniae et agriculturae provehendae (siglis FAO). Inspectum die 25 Augusti anni 2022.
  25. 25.0 25.1 25.2 25.3 25.4 25.5 Guinea Bissau (09/03) (Anglice). Ministerium Rerum Externarum Civitatum Foederatarum. Inspectum die 27 Augusti anni 2022.
  26. Tasamba, Iacobi (James) (die 29 Novembris anni 2019). "Guinea-Bissau's leader concedes election defeat" (Anglice). Anadolu Agency. Inspectum die 27 Augusti anni 2022.
  27. Supremo Tribunal de Justiça (Lusice). Archivatum] die 23 Ianuarii anni 2012 in Wayback Machine. Inspectum die 27 Augusti anni 2022.
  28. Guinea-Bissau Political Parties (Anglice), nationsencyclopedia.com. inspectum die 27 Augusti anni 2022.
  29. "CPLP - Comunidade dos Países de Língua Portuguesa - Histórico - Como surgiu?" (Lusice). www.cplp.org. Inspectum die 27 Augusti anni 2022.
  30. "Guinea-Bissau" (Anglice). Liber Factorum Mundanorum CIA Cia.gov. Inspectum die 27 Augusti anni 2022.
  31. "Chapter XXVI: Disarmament – No. 9 Treaty on the Prohibition of Nuclear Weapons" (Anglice et Francice). Nationum Unitarum Foederum Collectio. Nonis Iuliis anni 2017.
  32. "Administrative Map of Guinea-Bissau 1200 pixel - Nations Online Project" (Anglice). www.nationsonline.org. Inspectum die 29 Augusti anni 2021.
  33. 33.0 33.1 33.2 Bautrand, Michaelis Antonii (Michel-Antoine), Geographia, ubi dicitur "CACHEUM, Cachieu seu Sierra Liona, oppidulum Africae, & emporium valde ab Europaeis frequentatum , in ora littorali Guineae, versus promontorium Leaenae."; et Dictionnaire universel françois et latin, ubi dicitur "CACHEUM, i. n. Cacheu ou Cachieu, petite ville de la Nigrétie, en Afrique".
  34. 34.0 34.1 34.2 Confer binomen "Zyras (Camonia) oioensis".
  35. 35.0 35.1 "Population Division of the Department of Economic and Social Affairs of the United Nations Secretariat, World Population Prospects: The 2010 Revision" (Anglice). Esa.un.org. Archivatum ex primigenio pridie Nonas Maias anni 2011. Inspectum pridie Kalendas Septembris anni 2022.
  36. "World Population Prospects 2022" (Anglice). population.un.org. UNDESA. Inspectum pridie Kalendas Septembris anni 2022.
  37. 37.0 37.1 "Recenseamento Geral da População e Habitação 2009 Características Socioculturais". p. 22 
  38. 38.0 38.1 38.2 38.3 38.4 38.5 "History & Geography – GUINEA BISSAU REPUBLIC" (Anglice). Inspectum die 9 Septembris anni 2021.
  39. Berlin, Ira (Kalendis Aprilibus anni 1996). "From Creole to African" (Anglice). William and Mary Quarterly. 53 (2): 266. doi:10.2307/2947401. JSTOR 2947401. Inspectum die 9 Septembris anni 2021.
  40. [1] (Anglice, Sinice, Francice, Iaponice, Russice, Hispanice, Arabice, Esperantice, Coreane). Inspectum die 9 Septembris anni 2021.
  41. "Archidiœcesis Coamceuvensis" in Catholic Hierarchy, 2016.
  42. 42.0 42.1 42.2 42.3 Barbosa, Iosephi (José) (2015). Língua e desenvolvimento: O caso da Guiné-Bissau (PDF) (Metaptychiaci thesis) (Lusice). Universitas Olisiponensis. Inspectum Idibus Septembribus anni 2022.
  43. Mendes, Etoal (2018). Experiências de ensino bilíngue em Bubaque, Guiné-Bissau: línguas e saberes locais na educação escolar (PDF) (Metaptychiaci thesis) (Lusice). Universitas Foederalis Rivi Magni Australis. hdl:10183/178453.
  44. "Crioulo, Upper Guinea" (Anglice). Ethnologue. Inspectum Idibus Septembribus anni 2022.
  45. "Welcome to the International Organisation of La Francophonie's Official Website" (Anglice). Francophonie.org. Archivatum ex archetypo Kalendis Aprilibus anni 2014. Inspectum die 16 Septembris anni 2022.
  46. Translationem vocabuli Anglici think tank.
  47. "Chapter 1: Religious Affiliation". Tolerance and Tension: Islam and Christianity in Sub-Saharan Africa (Relatio Anglice). Pew Research Center. Die 15 Aprilis anni 2010.
  48. Tolerance and Tension: Islam and Christianity in Sub-Saharan Africa (PDF) (Relatio Anglice). Forum officinae cogitationis Pew de religiosā et publicā vitā. Aprili anni 2010. p. 20. Inspectum die 16 Septembris anni 2022.
  49. 49.0 49.1 "Religions in Guinea Bissau" (Anglice). Global Religious Futures. Pew-Templeton.
  50. The World's Muslims: Unity and Diversity (PDF) (Relatio Anglice). Pew Research Center. Die 9 Augusti 2012. pag. 28–30. Archivatum ex archetypo PDF die 24 Octobris anni 2012.
  51. The World's Muslims: Unity and Diversity (PDF) (Relatio Anglice). Pew Research Center. Die 9 Augusti anni 2012. p. 29. Archivatum ex archetypo PDF die 24 Octobris anni 2012.
  52. "Guinea-Bissau" (Anglice). Encyclopaedia Britannica.
  53. Guinea-Bissau: Society & Culture Complete Report an All-Inclusive Profile Combining All of Our Society and Culture Reports (2 ed.) (Anglice). Petaluma: World Trade Press. 2010. p. 7. ISBN 978-1607804666.
  54. "Guinea-Bissau: Regions, Cities & Urban Localities – Population Statistics in Maps and Charts" (Anglice). citypopulation.de. Archivatum] ex archetypo postridie Kalendas Ianuarias anni 2017. Inspectum die 21 Septembris anni 2022.
  55. 55.0 55.1 Confer "Dioecesis Bafatana" apud www.catholic-hierarchy.org'.
  56. Armandi (Armando) Mussa Sani et Iasminae (Jasmina) Barckhausen (die 23 Iunii anni 2017). "Theatre sheds light on conflicts" (Anglice). D+C, development and cooperation. Inspectum die 21 Septembris anni 2022.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Guineam Bissaviensem spectant.
  Haec stipula ad nationem spectat. Amplifica, si potes!
Guinea Bissaviensis : politica
Guinea Bissaviensis : historica