Aristides Gomes (Teixeira Pinto in urbe regionis Cacheu natus die 8 Novembris 1954) est rerum politicarum peritus Guineae Bissaviensis. Qui alumnus universitatis Parisiensis VIII primus minister die 2 Novembris 2005 factus est, praeside Ioanne Bernardi Vieira, quod officium usque ad 13 Aprilis 2007 retinuit. Anno 2009 in exsilio vivens ipse candidatus ad praesidatum esse frustra postulavit. Praeside autem Iosepho Mario Vaz, rursus in officium primi ministri die 16 Aprilis 2018 convocatus est.

Wikidata Aristides Gomes
Res apud Vicidata repertae:
Aristides Gomes: imago
Aristides Gomes: imago
Nativitas: 8 Novembris 1954; Canchungo
Patria: Guinea Bissaviensis

Nexus externi

recensere