Aperire sectionem principem
Quinta decima Encyclopaediae Britannicae editio.

Encyclopaedia Britannica est veterrima encyclopaedia generalis Anglice scripta. Ante Vicipaediam, fuit etiam maxima in hac lingua. Suae res exactae, certae, et bene scriptae a populo putantur.

Editio prima inter annos 1768 et 1771 ab Adamo et Carolo Black Edimburgi edita est.

Historia editionum
Editio Publicata Magnitudo

1.
2.
3.
4.
5.
6.
7.
8.
9.
10.
11.
12.
13.
14.
15.
16

1768-1771
1777-1784
1788-1797, 1801 sup.
1801-1809
1815
1820-1823, 1815-1824 sup.
1830-1842
1852-1860
1870-1890
1902-1903
1910-1911
1921-1922
1926
1929-1973
1974-1984
1985-

3 vol.
10 vol.
18 vol. + 2 sup.
20 vol.
20 vol.
20 vol. + 2 sup.
21 vol.
21 vol. + index
24 vol. + index
9th ed. + 9 sup.
29 vol.
11th ed. + 3 sup.
11th ed.+ 6 sup.
24 vol.
28 vol.
32 vol.

Editio nona res a viris illustribus illius temporis comprehendit, e.g. ab Iacobo Maxwell et Gulielmo Thomson. Altera editio volumen cum tabulis geographicis et alterum volumen cum indice ad encyclopaediam addidit. Editio undecima prima editio classica a multis consideratur. Anno 1994, encyclopedia primum in CD-ROM publicata est.

Nexus externiRecensere