24 Iunii
| ||||||||||
---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|---|
Hebdomas | Lun | Mar | Mer | Iov | Ven | Sat | Sol | |||
hebd. 22 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 | 1 | 2 | |||
hebd. 23 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | |||
hebd. 24 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | |||
hebd. 25 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | |||
hebd. 26 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | |||
hebd. 27 | 1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | |||
(ISO 8601) | (ordo dierum anno 2024) | |||||||||
Index dierum |
24 Iunii dies 175ª anni est (176ª in annis bisextilibus) in Calendario Gregoriano. 190 dies manent.
Secundum Calendarium Romanum est ante diem octavum Kalendas Iulias, quae a.d. VIII Kal. Iul. abbreviatur.
Eventa
recensereSaeculo 14
recensere- 1324 - Marsilius Patavinus "Defensorem pacis" suum perfecit, quo summam auctoritatem populi flagitabat.
- 1340 - Classis Anglica apud Sluis in Nederlandia naves Francorum vicit.
Saeculo 15
recensere- 1497 - Canadae terra inventa est a Ioanne Cabotto.
Saeculo 16
recensere- 1509 - Henricus VIII rex Anglicus coronatus est.
Saeculo 19
recensere- 1859 - Proelium ad Sulphurinum inter Austriacos atque Regnum Sardiniae sociamque Franciam Napoleone III imperatore duce. Henricus Dunant caedes maximas huius pugnae promulgavit et ideo conditor Consociationis Internationalis Crucis Rubrae factus est.
- 1862 - Nicolaus Crețulescu novus praeses ministrorum Romaniae nominatus est.
Saeculo 20
recensere- 1913 - Raimundus Poincaré, novus praeses ministrorum Londinii hospes sincerissime receptus est.
- 1916 - In Francia pugna ad Samaram flumen coepit, crudelissima Primi Belli Mundani: 465.000 milites Germanici, 420.000 Britannici atque 205.000 milites Francici necati sunt neque autem una pars victor exiit.
- 1922 - Gualtherius Rathenaufilius Aemilii Rathenau conditoris cum aliis societatis AEG, fuit praeses huius societatis, scriptor, vir publicus ac minister negotiorum externorum Germanicus, a sicariis rerum novarum cupidis necatus est.
- 1940 - Indutiae inter Franciam et Italiam factae sunt.
- 1945 - Pompa Victoriae (in Bello Magno Patrio) Moscuae in Unione Sovietica
- 1950 - Canonizatio Mariae Goretti.
Saeculo 21
recensere- 2012 - In Aegypto nuntiatum est Mahometum Mursi esse electum praesidem Rei Publicae.
- 2016 - David Cameron, primus minister Britanniarum Regni, dimissionem declaravit.
Natales
recensereSaeculo 14
recensere- 1314 - Philippa Hannoniae, regina coniunx Angliae; mortua est anno 1369.
- 1386 - Ioannes Capistranus; mortuus est anno 1456.
Saeculo 15
recensere- 1485 - Iohannes Bugenhagen, theologus et socius Martini Lutheri; mortuus est anno 1558.
Saeculo 16
recensere- 1519 - Theodorus Beza, theologus et reformator Francicus; mortuus est anno 1605.
- 1532 - Robertus Dudleius, I comes Leicestriae, dux stabulorum apud curiam Elisabethae I, fuit amans et dilectus reginae; mortuus est anno 1588.
- 1542 - Sanctus Ioannes a Cruce, theologus mysticus, poeta et religiosus Hispanus; obiit 1591).
- 1546 - Robertus Parsons, Iesuita et vir publicus Anglicus; mortuus est anno 1610.
Saeculo 18
recensere- 1755 - Anacharsis Cloots, vir publicus Francicus inter Rerum Francicarum eversionem; mortuus est anno 1794.
- 1789 - Silvius Pellico, scriptor et patriae amans Italicus; mortuus est anno 1854.
Saeculo 19
recensere- 1818 - Carolus Alexander, dux magnus Saxoniae-Vimarii-Eisenach ab anno 1853; mortuus est anno 1901.
- 1838 - Ioannes Matejko, pictor Polonicus; mortuus est anno 1893.
- 1842 - Ambrosius Bierce, poeta et miles Americanus (mortuus 1914).
- 1852 - Victor Adler, rerum politicarum peritus Austriacus; mortuus est anno 1918.
- 1866 - Franciscus Iosephus Wittemann, vir publicus et iurisprudens Badeniae atque sodalis factionis Centri; mortuus est anno 1931.
- 1869 - Georgius, princeps Graeciae; mortuus est anno 1957.
- 1881 - Gregorius Kotowski, ductor exercitus in Bello Civili Russico, rerum militarium et politicarum peritus Sovieticus (caesus 1925)
- 1883 - Victor F. Hess, physicus Austro-Americanus; mortuus est anno 1964.
- 1886 - Ioannes Gigurtu, vir publicus et rector societatum Dacoromanicus; mortuus est anno 1959.
- 1888 - Carolus Alexander; mortuus est anno 1901.
- 1891 - Henricus Grüber, theologus Germanicus qui contra Adolfi Hitler tyrannidem pugnavit; mortuus est anno 1975.
Saeculo 20
recensere- 1908 - Marina Ladynina, actrix Sovietica (mortua 2003)
- 1911
- Ioannes Manuel Fangio, autocinetor Argentinus (mortuus 1995)
- Ernestus Sabato, scriptor Argentinus (mortuus 2011)
- 1912 - Sergius Filippov, actor Sovieticus (mortuus 1990)
- 1923 - Ivo Bonnefoy, poeta Francicus; mortuus est anno 2016.
- 1924 - Curtius Furgler, vir publicus Helveticus (mortuus 2008)
- 1929 - Carolina Ioanna Spellmann Shoemaker, astronoma Americana.
- 1930 - Claudius Chabrol, moderator cinematographicus Francicus (mortuus 2010)
- 1932 - Georgius Gruntz, musicus, clavista et compositor generis Iazii Helveticus; mortuus est anno 2013.
- 1941 - Iulia Kristeva, philosopha et psychanalysis perita Francica origine Bulgariae.
- 1942
- Colandus Groves, primatologus Australianus; mortuus est anno 2017.
- Eduardus Frei Ruiz-Tagle, praeses Chiliae annis 1994 ad 2000.
- 1945 - Georgius Pataki, gubernator Novi Eboraci annis 1995 ad 2006.
- 1953 - Gulielmus Moerner, chemicus et physicus Americanus.
- 1961 - Ioannes Glen, histrio Scotus.
- 1972 - Robertulus McEwen, birotarius Australianus.
- 1978
- Shunsuke Nakamura, pedilusor Iaponicus.
- Erno Vuorinen, musicus Finnicus.
- 1987 - Leonillus Messi, pedilusor Argentinus.
- 1992 - David Alaba, pedilusor Austriacus.
Mortes
recensereSaeculo 2
recensere- 105 - Gnaeus Afranius Dexter, consul suffectus eius anni necatus est, an sua manu an servis suis caesus.
Saeculo 16
recensere- 1519 - Lucretia Borgia, filia cardinalis Rodrigi Borgiae, qui postea papa nomine Alexandro VI creatus est et Vanotiae de Cathaneis; fuit uxor Ioannis Sfortiae domini Pisauri, Adefonsi Aragoniae ducis Vigiliensis (a quo natus est Rodrigus Aragoniae) et Alphonsi Estensis ducis Ferrariae; nata est anno 1480.
Saeculo 19
recensere- 1836 - Petrus Iosephus Triest, presbyter natione Belga, qui vitam suam dedicavit ad surdo-mutos educandos; natus est anno 1760.
- 1860 - Hieronymus Bonaparte, rex Westfaliae, natus est anno 1784.
Saeculo 20
recensere- 1908 - Grover Cleveland, praeses CFA; natus est anno 1837.
- 1909 - Sara Orne Jewett, scriptrix Americana; nata est anno 1849.
- 1922 - Gualtherius Rathenau, vir publicus Germanicus; natus est anno 1867.
- 1950 - Ioannes Šmelëv, scriptor Russicus (natus 1873).
- 1968 - Angelus Jelmini, fuit presbyter Italicus et Dioecesis Luganensis Administrator Apostolicus; natus est anno 1893.
- 1978 - Mstislaus Keldyš, mathematicus et mechanicus Sovieticus (natus 1911).
- 1988 - Martha Abba, actrix Italica; nata est anno 1900.
- 1989 - Hibari Misora, cantrix et artifex scaenica; nata est anno 1937.
Saeculo 21
recensere- 2002 - Petrus Werner, primus minister Luxemburgi; natus est anno 1913.
- 2008 - Leonidas Hurwicz, oeconomus Russo-Americanus; natus est anno 1917.
- 2013 - Aemilius Colombo, primus minister Italiae; natus est anno 1920.
Festa et Feriae
recensere- Romae antiquae: Feria Fortis Fortunae.
- Sanctus Ioannes Baptista
- Dies Nationalis (Quebecum)