Aperire sectionem principem

Franciscus Iosephus (Theod.: Franz Josef) Wittemann (natus 24 Iunii 1866 oppido Buchen (Badenia, mortuus 10 Septembris 1931 Carolsruhae) vir publicus et iurisprudens Badeniae atque sodalis factionis Centri fuit.

Iuventus et munusRecensere

Postquam maturitatem adeptus est, Wittemann iurisprudentiae studebat et anno 1894 primam atque 1897 secundam probationem accepit. Deinde iudex laboravit et paulatim per gradus diversos promotus est.

Cursus honorumRecensere

Wittemann, qui sodalis factionis Catholicae Centri erat, annis 1905 - 1925 legatus senatus terrae Badeniae fuit. Annis 1919 - 1923 legatus vicarius Badeniae ad Consilium Imperii fuit, deinde praeses Camaerae Badeniae Rationum erat. Anno 1929 Administer Badeniae Iustitiae et a die 20 Novembris 1930 ad mortem praeses Badeniae erat.

Nexus externiRecensere