Napoleo III (imperator Franciae)
Napoleo III, vel Carolus Ludovicus Napoleo Bonaparte (natus Lutetiae die 20 Aprilis 1808; obiit Chislehurst in vico apud Londinium 9 Ianuarii 1873) fuit praeses et postea Imperator Francorum.
Obitus: 9 Ianuarii 1873; Chislehurst
Patria: Francia
Nomen nativum: Charles Louis Napoléon Bonaparte
Familia
Coniunx: Eugénie de Montijo
Proles: Napoleo Eugenius Ludovicus Bonaparte, Eugène Bure, Alexandre Bure
Familia: Bonaparte
Memoria
Insignia heraldica
Se regnante, Francia Mexicum et Algerium cepit natioque muderna potensque facta est. Etiam sentitur quod Napoleo structuram Lutetiae melioravit.
Familia
recensereNapoleo III fuit filius Ludovici Napoleonis Bonaparte, regis Hollandiae, et reginae Hortensiae de Beauharnais. Fuit nepos Napoleonis I imperatoris Francorum.
Iuventus
recensereCarolus Ludovicus Napoleo Bonaparte natus est Lutetiae, 20 Aprilis anni 1808. Anno 1815, Cum septima Coalitio Imperatorem Napoleonem I in Proelio Waterlooensi vicisset, familia Bonaparte ex Franciam expulsa est. Qua de causa in pueritia, Ludovicus Napoleo et in Helvetica et Bavaria et Italia vixit. Eodem tempore nationalismum et romanticismum cognovit, quibusque a doctrinis permotus est .
Dum Lodovicus Napoleo Romae cum matre sua Hortensia et fratre suo Napoleone Ludovico est, ii fratres in motibus pobularibus italicis interfuere. Quia milites Austriae eos insequebantur, fratres salutem fuga petiverunt. Postea Napoleo Ludovicus necatus est a variola.
Anno 1832, Napoleo II mortuus est in Austria, et Ludovicus Napoleo heres familiae Bonapartum factus est. Ad officia rei publicae gerenda se parandi causa, scholam militarem in Helvetica frequentavit, et studuit. Etiam litteras in Bonapartismo et nationalismo vulgavit.
Anno 1836, Ludovicus Napoleo Argentoratum ivit ut contra Regem Ludovicum Philippum Franciarum seditionem moveat. Milites multos iungere et Regnum Franciae delere constituit. Seditio cecidit. Ludovicus Napoleo ad Civitates Foederatas fugit.
Sextilis anni 1837, Ludovicus Napoleo iterum ad Helveticam venit quod mater sua Hortensia aegrescit. Mortua est in Octobre. Itaque Ludovicus Napoleo ad Londinium exivit. In Londinium Ludovicus Napoleo erat inter patricii Angliae. Domus eius ad aedem Bonapartibus fecit.
In Decembre anni 1840, cadever Napoleonis I redditum est ad Francia. Ludovicus Napoleo hoc sensit esse tempus revolutioni. Cum 56 discipuli Bonapartismi, ad Gesoriacum in Francia navigavit. Milites Gesoriaci seditionem non favit, et Ludovicus Napoleo detentum est et damnatus est ad carcerem in Hametum (oppidum in Francia boreali) perpetuum.
Vita
recensereAnno 1831 in Italia una cum fratre suo maiore Napoleone Ludovico, qui apud Forum Livii obiit, pro Italicorum libertate pugnavit. Annis 1836 et 1840 frustra Imperium Franciae restituere conatus est: Anno 1836 apud Argentoratum a militibus captus et Lutetiam latus est. Franciam relinquere coactus in Civitates Foederatas venit. Anno 1840, iterum, nunc Gesoriaci, captus est et a Ludovico-Philippo rege Francorum ad carcerem perpetuum damnatus est. Sed anno 1846 effugere et in Britanniam pervenire potuit.
Postquam Ludovicus-Philippus seditione mensis Februarii 1848 expulsus est, Napoleo in patriam revertebatur, legatus ad parlamentum et postea, die 20 Decembris eiusdem anni praeses reipublicae a populo creatus est. Die 2 Decembris 1851 rerum Franciae potitus est et novam constitutionem, qua per decem annos praeses rei publicae fuisset, plebiscito decernere iussit. Die 2 Decembris 1852, plebiscito secundo habito, imperator factus est nomine in Napoleonem III mutato.
Anno 1870 Napoleo Regno Borussiae bellum intulit, sed mox devictus die 4 Septembris 1870 a Germanis post cladem apud Sedan deprehensus abdicare debuit. Captivitate Germanicorum liberatus ad mortem in exilio in Britannia vixit.
Posteriores
recensereAnno 1853 Eugeniam de Montijo feminam nobilem Hispaniae in matrimonium duxit. Eis solus filius erat, qui imperii heres factus est:
- Napoleo Eugenius Ludovicus Bonaparte ("Napoleo IV" vocatus, 1856-1879)
Nexus externi
recensere- Nexus apud DDB
- Vita
- Pedrazzini, Dominic: "Napoléon III", apud: Dictionnaire historique de la Suisse (hic in interreti
- Britannica
- Caroll, Christina: "Imperial Ideologies in the Second Empire: The Mexican Expedition and the Royaume Arabe", apud: Duke University Press (hic in interreti)
- Fundatio Napoleonis
- Hereditas Angliana
Napoleo Bonaparte primus consul 1799, imperator 1804 • Ludovicus XVIII rex 1814 • Carolus X 1824 • Ludovicus Philippus 1830 • Ludovicus Napoleo Bonaparte praeses 1848, imperator 1851 • Adolphus Thiers praeses 1871 • Patricius de Mac-Mahon 1873 • Iulius Grévy 1879 • Maria Franciscus Sadi Carnot 1887 • Ioannes Casimir-Perier 1894 • Felix Faure 1895 • Aemilius Loubet 1899 • Armandus Fallières 1906 • Raimundus Poincaré 1913 • Paulus Deschanel 1920 • Alexander Millerand 1920 • Gasto Doumergue 1924 • Paulus Doumer 1931 • Albertus Lebrun 1932 • Philippus Pétain princeps civitatis Francicae 1940–1944 • Carolus de Gaulle praeses Franciae liberae 1940, praeses regiminis provisorii 1944 • Felix Gouin 1946 • Georgius Bidault 1946 | |