Secta Sunnitica

prima secta Islami
(Redirectum de Sunnitae)

Secta Sunnitica (Arabice أهل السنة ahlu s-sunna 'populus morum') est praeter Siiticam altera atque maior fidei Islamicae, quam inter 85 et 93 centesimas Musulmanorum orbis terrarum sequuntur.[1][2] Sunna (سنة)[3], vocabulum Arabicum, exemplum quod Machometus praebuit dictis et praeceptis suis significat.

Musulmani peregrini circumambulant aditus templi Meccensis.

Quanti momenti Siitis est successio imamorum, tanti Sunnitis erat successio calipharum. Quod autem non ad traditionem attinet et consuetudines, sed ad ipsas fidei doctrinas, minus inter ambas religionis varietates interesse videtur quam inter ecclesias Catholicas et reformatas.

A morte Machometi usque ad finem imperii Ottomanici, summam inter Sunnitas auctoritatem habebat calipha, quam nostris diebus exercent infiniti divinitatis Islamicae doctores (علماء ʿulamāʾ).

Distinguuntur quattuor scholae (مذهب maḏhab 'via', pl. مذاهب maḏāhib) iurisprudentiae Sunniticae:

  • Hanafitae[4], qui sequuntur doctrinam Abū Hanīfa, qui obiit anno 767.
  • Malikitae[5][4], quorum caput erat Mālik ibn Anas, anno 795 defunctus, praecipue in Africa crebri.
  • Safiitae[6], qui Muhammadum ibn Idris aš-Šāfiʿī, qui anno 820 mortuus est, ut ducem agnoscunt.
  • Hanbalitae[4], quos Aḥmad bin Ḥanbal docuit, qui anno 855 vitam naturae reddidit.
Tabula regionum Siiticarum et Sunniticarum.

Nexus interni

Notae recensere

  1. pewforum.org
  2. "How Many Shia Are in the World?" (Anglice)
  3. Latine etiam invenitur forma Zuna (Hermannus Conring, Varia scripta politica et historica, Brunsvigae, anno 1730 (pag. 449, nota c apud Google Books).
  4. 4.0 4.1 4.2 [ww.islamicmanuscripts.info/reference/catalogues/cco_1851_1877/CCO-5-nr. 2400-2409-pp. 96-109.pdf Theologia Christiana] ubi dicitur "(...) quum antea Malikitae, Hanafitae aut Hanbalitae fuerant (...)".
  5. The travels of Ibn Batuta, ubi dicitur "et aliquot Sunnitae Malikitae".
  6. Glossen op Minhāj al-ṭalibīn en op het commentaar op Minhāj al-ṭalibīn van al-Maḥallī, ubi dicitur "(...) Achmedis Sajatensis Safiitae Commentarii (...)".

Nexus externi recensere