Ordo mundi sanitarius

(Redirectum de OMS)
Ordo mundi sanitarius

Vexillum Consociationis Organizatio Mundialis Salutis
Fundata7 Aprilis 1948
DissolutaActivus
PraetoriumNovum Eboracum
DuxTedros Adhanom Ghebreyesus
LinguaeAnglica, Arabica, Francogallica, Hispanica, Russica et Sinica[1]

Ordo Mundi Sanitarius[2] (OMS) est praecipua Nationum Unitarum agentura quae valetudinem, salutem et curam sanitatis gentium curat contra morbos epidemiasue. Ordo, die 7 Aprilis 1948 conditus, Genavae in urbe Helvetiae situs, est pars Gregis evolutionis Consociationis Nationum. Proxima agentura, Consociatio Sanitatis, fuit agentura Confoederationis Nationum.

Ordinis Mundi Sanitarii munera generalia sunt:

  • Compositiones actionum et nationalium et internationalium contra morbos contagiosos, ut SIDA, malaria, SARS-CoV-2, ad totius mundi rationes pertinentes
  • Compositiones programmas vaccinationis instituentes, ad pandemias praecavendas
  • Compositiones programmas contra fumationem et obesitatem instituentes
  • Collectio et analysis datorum sanitariorum totius mundi
  • Aedifactio systemata sanitaria civitatum provectibilium
  • Divulgatio tabulae medicamentorum essentialium
  • Divulgatio nuntii sanitarii mundialis
  • Auxilium necessitatum radiologicarum (per retem REMPAN)

Ordo mundi sanitarius ex Consilio oeconomico et sociali dependet. Primus director fuit Brock Chisholm; director ab anno 2007 fuit Margarita Chan, medica et erudita Sinica, ab anno 2017 Tedros Adhanom Ghebreyesus.

Historia

recensere

Saeculo 19

recensere

Ordinis Mundi Sanitarii praecessor, sub impressionibus pandemiae cholerae secundae (1826-1837), ab anno 1851 ad annum 1938 Consultationes Sanitariae Internationalea valent. Consultatione septima anni 1892, Venetiarum, prima conventio, ad choleram spectans, instituta est. De facto post annos quinque, anno 1897 enim, consensus constitutus est.

Saeculo 20

recensere

Anno 1902 Offici Sedes Sanitaria Panamericana atque anno 1907 Officii Sedes Internationalis Hygienes Publicae institutae sunt. Cum formatione Confoederationis Nationum anno 1920 Ordo Sanitarius Confoederationis Nationum emanavit. Confoederatione Nationum dissoluta anno 1945, post bellum mundanum secundum, formatur non solum Nationes Unitae sed etiam Ordo Mundi Sanitarius.

Anno 1978 declaratio Almatae divulgata est, qua salus iuribus humanis additus est, velut legati scopum omnibus salus poposcerunt. Postea anno 1986 charta Ottaviae strategiam praeventiae sanitariae explicavit[3].

Saeculo 21

recensere

Pandemia COVID-19 (11 Martii 2020 - hodie)

recensere
  Conferatur pagina principalis: COVID-19.

Ordo Mundi Sanitarius (OMS) mature, ab mense Decembris 2019, pericula contagionibus SARS-CoV-2 cognovit, ita informationem medicam et statisticam offudit[4]. Iam die 12 Ianuarii 2020 primum agenda civitatum orbis terrarum divulgavit. Paulo post primum peritiis concilium interpretationis praeventionisque interpositum est. Die 11 Martii 2020 director Tedros Adhanom COVID-19 pandemiam esse nuntiavit[5]. Initium mensis Aprilis iam 1 000 000 homines affecti sunt. Die 13 Aprilis initiatur quaesitio vaccinorum contra SARS-CoV-2. Die 27 Maii Fundatio OMS[6] instituta est.

Inter dies 29 Maii 2020 et 20 Ianuarii 2021, Civitates Foederatae Americae relationem suum cum Ordine Mundi Sanitario agrogare proclamavit, cum damnatione, Ordinem pandemiam COVID-19 inhibendare non posse et infomationem rectam occultus esse cum axilio malo a Re publica popularis Sinarum[7].

Structura Ordinis Mundi Sanitarii

recensere

Ordo Mundi Sanitarius (OMS) est membrum Nationum Unitarum Cultus Gregis. OMSo constitutio propria est. Ordini civitates 194 membra sunt. Quaeque civitas unam ex regionibus administrativis sex assignata est. Organum supremum est congregatio sanitaria mundialis. Officii sedes principalis in Genava, Helvetiae situm est. Primus director homines publice perclarissimi ambassiatores nominat. Tota in orbe terrarum inveniuntur centra cooperantia, adhuc circiter octingenti. Valores sex definitae sunt[8].

Constitutio

recensere
  • Salus est status totius valetudinis boni et physici et mentis et socialis, at non tantum morbi absentia vel infirmatis.

Quaeque Ordini civitas membrum nominatur. Hodie OMS civitates centum nonaginta quattuor membra sunt[9].

Congregatio Sanitaria Mundialis et Consilium Executivum

recensere

Congregatio sanitaria mundialis est auctoritas suprema OMS. Semel in anno membra in Genava se congregant. Quoque triennio congregatio denuo consilium executivum cooptant.

Offici sedes principalis

recensere
 
Aedificia sedis Ordinis, Genavae sita

Ordinis Mundi Sanitarii (OMS) sedes principalis in Genava sita est.

Regiones administrativae

recensere
 
Regiones administrativae

OMS regiones administrativae sunt sex: Africana, Americae, Asiae Australis et Orientalis, Europaea, Mediterranea et Orientalis, Pacificae Occidentalis. Cuique regioni officiii sedes regionalis proprius est:

Regio administrativa Officii Sedes Regionalis
Africana   Brazzapolis, Rei publicae Congensis
Americae   Vasingtonia (D.C.), Civitatum Foederatarum Americae
Asiae Australis et Orientalis   Dellium Novum, Rei publicae Indiae
Europaea   Hafnia, Danorum regni
Mediterranea et Orientalis   Cairus, Rei publicae Arabicae Aegypti
Pacificae Occidentalis   Manila, Rei publicae Philippinarum

Centra cooperantia

recensere

OMS centra cooperantia partes retis internationalis esse definit, se programmas sanitarias in civitatibus ac inter civitates velut regionales formare et subesse. Centra cooperantia sunt quaedam partes universitatum vel laboratoriorum vel aliorum institutorum scientificorum. Munera eorum est informationis, ad valetudinem relatam, collectio, collatio, et distributio. Exemplum fuit centrum influenzae mundiale Londinii, quod ab anno 1947 administrationum epidemiologicorum totius orbis terrarum operatum est.

Munera Ordinis Mundi Sanitarii

recensere

Compositiones actionum et nationalium et internationalium contra morbos contagiosos

recensere

Organizatio Mundialis Salutis initii incrementique animadversio maxima agit et audientiam facit. Ita progrommata sanitaria compluria malariae, ebolae, SIDAe, COVID-19i divulgabantur.

  Conferatur pagina principalis: Malaria.

Malaria est morbus periculosus parasitis (plasmodiis) causa per anopheles transmissus, dimidii omnium hominum. Simul et praeventia et cura notae sunt[10]. Anno 2019 tamen homines plus quam quadragies centena milia mortui sunt, contagiones bis milies undetricies cognitae sunt.

Schistosomiasis

recensere

In orbe terrarum schistosomiasis homines bis milies quadringenties afficit. Larvae schistosomatis haematobii vermis aqua in corpus venit. Reactionis corporis contra schistosoma causa corpori damnum profert.

Compositiones programmas contra fumationem et obesitatem instituentes

recensere

Fumatio et obesitas in orbe terrarum pericula complurium morborum implent. Inter alios morbi cardiovascularis hodie grex numero maximus morborum, quibus homines moriunt.

Morbi cardiovasculares

recensere
  Conferatur pagina principalis: Morbus cardiovascularis.

Nulla collatio morborum tam numerum mortium accusanda est, quam grex morborum cardiovascularium. Imprimis infarctus cordis et apoplexiae cerebri (sive ictuum et ischaemici et haemorrhagici) causa complures homines moriunt.

Relationes publicae

recensere

Organizatio Mundialis Salutis pondus maius relationum publicarum dat, etiam interretis ope. Situs proprius est who.int, quo compluribus paginis informationem sanitatem servantem divulgatur.

Fumatio periculum sanitatis hominis

recensere
  Conferatur pagina principalis: Fumatio.

Obesitas periculum sanitatis hominis

recensere
  Conferatur pagina principalis: Obesitas.

Secundum OMS extremum victuum, contra famem, quo paupertas nutrimentorum imperat, partibus in magnis orbis terrarum obesitas reperitur. Quamquam aperte visibilis problema late neglegi solet. Pariter numerus hominum cum obesitate permagnus est, ita ut OMS notiones "epidemiae" et "globesitatis" adhibet[11]. Increbrescebat numerus adultorum aegrotorum: anno 1995 "tantum" bis milies centena milia affecti sunt, anno 2000 vero ter milies.

Classificationes

recensere
  • ICD — classificatio internationalis morborum; quaestionumque sanitariarum; hodie versione decimo.
  • ICD-O — classificatio internationalis morborum oncologiae)
  • ICF — classificatio internationalis functionum; etiam debilitatis, salutis
  • ICF-CY — classificatio internationalis functionum infantum adulesentiumque; etiam debilitatis, salutis
  1. who.int: Ordinis Mundi Sanitarii multilingualismus
  2. Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum, sub voce terveysjärjestö = ordo sanitarius, Societas Litterarum Finnicarum, Helsinki, 2006.
  3. who.int: de charta Ottaviae
  4. who.int de pandemiae cursu (Anglice)
  5. Oratio directoris, ut COVID-19 pandemia vocanda sit. (Anglice)
  6. Situs interretialis fundationis OMS
  7. Trump announces U.S. withdrawal from the World Health Organization
  8. who.int: Charta valorum OMS
  9. who.int: Civitates membra OMS
  10. who.int de malaria (Anglice)
  11. www.int: Globalem obesitatis epidemia gubernare (Anglice)

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ordinem mundi sanitarium spectant.

De historia

recensere
Rectores Ordinis sanitarii mundialis
[[Fasciculus:Flag of WHO.svg <!-f- vexillum -->|link=Ordo mundi sanitarius|100px]]

Brock Chisholm (1948-1953) • Marcolinus Gomes Candau (1953-1973) • Halfdan Mahler (1973-1988) • Hiroshi Nakajima (1988-1998) • Gro Harlem Brundtland (1998-2003) • Lee Jong-wook (2003-2006) • Andreas Nordström (2006-2007) • Margarita Chan (2007-2017) • Tedros Adhanom (2017-hodiernum)