Confoederatio Nationum

Vexillum
Fundata 10 Ianuarii 1920
Dissoluta 20 Aprilis 1946
Praetorium Genava
Dux



Confoederatio Nationum [Soc. Lat.][1] sive Societas Nationum [Soc. Lat.] (Helf.)[1] (Francice: Société des Nations; Anglice: League of Nations) fuit corpus internationale Deliberatione de pace componenda auctrice Lutetiae anno 1919 post primum bellum mundanum condita, id est postquam homines didicerunt quid mali bellum posset. In Confoederatione Nationum nationes mundi congredebantur, ut discordias inter civitates componerent, sub cognitione Kantii Ad pacem perpetuam. Societas Nationum duobus institutis utebatur, quae erant Societas Internationalis Laboris et Iudicium Permanentia inter Civitates (hodie Iudicium inter Civitates) Societas Civitatum dissoluta est anno 1945 post secundum bellum mundanum, quod Confoederatio Nationum prohibere non potuit, eique successit Consociatio Nationum.

Historia recensere

Primus suasit ut Societas Nationum institueretur praeses Civitatum Foederatarum Americae Woodrow Wilson, quamquam postea Civitates Foederatae Americae propter dissensum Senatus huic societati non interfuerunt. Huius operis causa anno 1919 Woodrow Wilson Praemio Nobeliano Pacis donatus est. Diebus 15 .- 18 Novembris - Genavae in Helvetia Societas Civitatum nuper condita primo convenit. Anno 1926 etiam Germania ad Societatem admissa est. Anno 1933 Iaponia et Germania Adolpho Hitler duce Societatem reliquerunt.

Grave vulnus Societati fuit bellum inter duas civitates quae Societati interfuerunt, cum mense Octobri 1935 Regnum Italiae a Benito Mussolini ductum, Aethiopiam aggressum est.

Linguae publicae Societatis Civitatum erant lingua Anglica et lingua Francogallica deinde lingua Hispanica. Etiam conatus lingua Esperantica linguam publicam facere stabat quamquam negatus est.

Nota recensere

Nexus externus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Societatem Civitatum spectant.
 

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!