Arachis hypogaea est species fabalium familiae Fabacearum, quae plerumque propter eius seminibus edulibus colitur. Latissime in regionibus tropicis et subtropicis colitur, planta agricolis magnis parvisque magni momenti. In duo genera describitur: legumen frumenti[1] et, magnae olei summae causa, fruges olei.[2]


Ordo : Fabales 
Familia : Fabaceae 
Subfamilia : Faboideae 
Tribus : Dalbergieae 
Genus : Arachis 
Species : Arachis hypogaea 
L.
   
Subdivisiones: Subspecies et cultivarietates
* subsp. fastigiata Waldron
    • var. aequatoriana Krapov. & W. C. Greg
    • var. fastigiata (Waldron) Krapov. & W. C. Greg
    • var. peruviana Krapov. & W. C. Greg
    • var. vulgaris Harz
  • subsp. hypogaea L.
    • var. hirsuta J. Kohler
    • var. hypogaea L.
Synonyma
  • Arachis nambyquarae Hoehne
  • Lathyrus esquirolii H. Lév.

Productio arachidum decorticatarum per orbem terrarum anno 2016 fuit 44 milliones tonnarum, a Sinis ducta, quibus erant 38 centesimae summae mundialis. Inusitate inter plantas legumeniferas, tegmina seminum sub soli superficiem crescunt, quae ratio geocarpia appellatur, unde Carolus Linnaeus botanista Suecicus, hanc proprietatem agnoscens, hypogaeam epitheton specificum huic plantae dedit.

  1. Grain Legumes. . www.hort.purdue.edu 
  2. Oil crops for production of advanced biofuels. . European Biofuels Technology Platform .

Bibliographia

recensere
Fontes antiquiores
Eruditio

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • "Arachis hypogaea" apud Plants for a Future • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database

Pinacotheca

recensere