Vaccinum,[1][2] est compositio medica, quae immunitatem a morbo praebet. Continet plerumque substantiam microbio morbifero similem, saepe ex microbio infirmato vel interfecto, aut eius venenis vel proteinis fabricatam. Haec pars efficax corporis systema immunitatis deinde ad microbia agnoscenda et delenda stimulat.

Ionas Salk anno 1955 duas ampullas vaccini poliomyelitidis attollit.

Nomen vaccinum a variola bovina vel vaccina deducitur. Eduardus Iennerus animadvertit agricolas, qui variolâ bovinâ affecti essent, a variola vera munitos esse, annoque 1796 primum vaccinum effecit et feliciter adhibuit.

Temporibus nostris munera vaccinorum propter pandemiam attentionem animi obiter accipiunt et accipient.

Vaccinorum machinatio et securitas in genere

recensere

Vaccinum vere quasi pars pathologici agentis videtur, quam corpus nostrum cognoscere potest, ut primum responsum immunitatis contra alienum agens praepararet, ut illim, cum alienum agens iterum intraverit, reciperatores idenei, anticorpora dicta, ad corpus contra alienum defendendum praestent, deinde nos a contagione protegerent.[3] Postremo haec anticorpora a systemate immunitatis numeris magnis generatur. Hodie duo modi scopum hunc procreandi noti sunt: Alter est, ut vaccino pars alieni, exempli causa pars SARS-CoV-2 proteini S (spinarum, ORF2), addatur. Alter quidem est, ut cellulis informatio alieni (e. g. proteini S) suppleatur, ut hae ipsae anticorpora forment. Iter primum dictum contra multos morbos iam adhibetur: partes alienae additae de facto minimam vim habent, neque morbum causare possunt. Alterum iter autem novum facultatibus corporis supra dictis incumbit. Ad vaccinorum securitatem spectans tantum actiones systematis immunitatis cotidie effectus exerceant. Si adest vaccinum nihil corruptionis habeat, sed modo communis reactio systematis immunitatis provocatur. Vaccinum afferre nihil aliud est, ut exercitium systemati immunitatis instituatur. Praeterea OMS systema gubernatorium constanter effectus adversos sentiendi et nuntiandi interiecit.

Nexus interni

  1. Traupman, Ioannes. 2007. Latin and English Dictionary. Ed. tertia. Novi Eboraci: Bantam Dell. ISBN 978-0-553-59012-8.
  2. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, ed. secunda (2009).
  3. O'Brien K. (2020), Ordinis Mundi Sanitarii, Pellicula Episode #16 - COVID-19 - How do vaccines work?, nexus: vide nexus externos.

Bibliographia

recensere
  • Carroll, Aaron E. 2015. Not Up for Debate: The Science Behind Vaccination. New York Times, 17 Septembris 2015.
  • Largent, Mark A. 2012. Vaccine: The Debate in Modern America. Baltimorae: Johns Hopkins University Press. ISBN 978-1-4214-0607-7.
  • Walloch, Karen L. 2015. The Antivaccine Heresy: Jacobson v. Massachusetts and the Troubled History of Compulsory Vaccination in the United States. Roffae Novi Eboraci: University of Rochester Press.

Nexus externi

recensere

Ordinis mundi sanitarii

recensere
  Conferatur pagina principalis Ordo mundi sanitarius.