Peregrinatio (-ionis, f.) est iter sacrum, ad locum sanctum venerandum effectum.

Peregrinatrix. Pictura Davidis Teniers minoris.

In Christianismo

recensere

In Ecclesia Catholica sunt tres peregrinationes maiores:

Peregrinatio ad Hierosolymam apicem habet in visitatione basilicae Sancti Sepulcri, ubi sunt mons Golgotha (locus Passionis Dominicae) et Sanctum Sepulcrum vel Anastasis (locus Resurrectionis Dominicae). Alia loca sancta visitantur in Terra Sancta, praecipue Bethleem (basilica Nativitatis) et Nazareth (basilica Annuntiationis).

Peregrinatio ad Romam apicem habet in visitatione sepulcri apostoli Petri, in basilica Vaticana. Quae peregrinatio etiam dicitur "ad limina Apostolorum", id est, includit visitatio basilicae viae Ostiensis cum sepulcro apostoli Pauli. Hae duae basilicae dicuntur "maiores", sicut etiam basilica Lateranensis (cathedralis Urbis et Orbis) et basilica Sanctae Mariae maior. Aliae basilicae minores dicuntur ; inter quas basilica Sancti Laurentii, Ecclesia Sanctae Crucis in Hierusalem et Sancti Sebastiani ad Catacumbas, additis basilicis maioribus, stationes sunt gyri septem ecclesiarum. Via principalis quae Romam ducitur est via Francigena.

Peregrinatio Compostellana apicem habet in visitatione sepulcri Apostoli Iacobi, in basilica quae Compostellae erecta est, in Gallaecia Hispaniae. Via principalis quae eo ducitur est via Francogallica, antea in quattuor viae divisa.

In Islamo

recensere

In religione Islamica, peregrinatio ad Meccam (Hagga; Arabice حج ḥaǧǧ) inter columina religionis Islamicae numeratur.

Bibliographia

recensere
  • al-Naqar, Umar. 1972. The Pilgrimage Tradition in West Africa. Khartoum: Khartoum University Press.
  • Coleman, Simon, et John Elsner. 1995. Pilgrimage: Past and Present in the World Religions. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
  • Coleman, Simon, et John Eade, eds. 2005. Reframing Pilgrimage: Cultures in Motion. Londinii: Routledge.
  • Davidson, Linda Kay, et David M. Gitlitz. 2002. Pilgrimage: From the Ganges to Graceland: An Encyclopedia. Sanctae Barbarae Californiae: ABC-CLIO.
  • Gitlitz, David M., et Linda Kay Davidson. 2006. Pilgrimage and the Jews. Westport Connecticutae: Praeger.
  • Jackowski, Antoni. 1998. Pielgrzymowanie. Wroclaw: Wydawnictwo Dolnoslaskie.
  • Kerschbaum & Gattinger. 2005. Via Francigena – DVD – Documentation, of a modern pilgrimage to Rome. VindobonaeL Eurovia. ISBN 3-200-00500-9.
  • Margry, Peter Jan, ed. 2008. Shrines and Pilgrimage in the Modern World: New Itineraries into the Sacred. Amstelodami: Amsterdam University Press.
  • Sumption, Jonathan. 2002. Pilgrimage: An Image of Mediaeval Religion. Londini: Faber and Faber.
  • Wolfe, Michael, ed. 1997. One Thousands Roads to Mecca. Novi Eboraci: Grove Press.
  • Zarnecki, George. 1985. The Monastic World: The Contributions of The Orders. In The Flowering of the Middle Ages, ed. Joan Evans, 36–66. Londinii: Thames and Hudson.