Basilica Sancti Laurentii extra moenia[1] vel extra muros[2] (Italiane San Lorenzo fuori le mura sive San Lorenzo al Verano) est templum Catholicum in Agro Verano Romae sita, una e septem ecclesiis quae in gyro septem ecclesiarum peregrinis adeundae sunt, olim basilica maior,[3] nunc inter basilicas minores numerata.[4]

Frons Basilicae Sancti Laurentii extra moenia.

Ecclesia Sancto Laurentio Romano dedicata a Constantino Magno condidisse traditur. Ecclesia Sanctae Mariae a papa Sixto III (432–440) aedificata, quae adiacebat, saeculo decimo tertio ab Honorio III cum ecclesia Sancti Laurentii coniuncta est (ecclesia antiquior facta est novae presbyterium). Ecclesia Sancti Laurentii, etsi pluries mutata ac renovata est—postremo usque ad annum 1948, cum anno 1943 bombis graviter deleta esset—tamen basilicae antiquae notae servavit. Quod prope Coemeterium in agro Verano ad Sanctum Laurentium (urbis coemeterium magnum) sita est, ibi saepissime liturgiae defunctorum celebrantur. Post ecclesiam est claustrum Romanicum.

Sub ciborio est altare cum cista reliquias Sanctorum Laurentii ac Stephani continente. Post id sarcophagus Pii IX papae una cum reliquiis omnium, quos beatis sive sanctis ascripsit.

Bibliographia

recensere
  • Antonio Muñoz: La Basilica di S.Lorenzo fuori le mura, Romae 1944
  • Richard Krautheimer, Wolfgang Frankl: S. Lorenzo fuori le mura, in Richard Krautheimer: Corpus basilicarum christianarum Romae, Vol. 2, Città del Vaticano 1962, p. 1-144.
  • Daniela Mondini: S. Lorenzo fuori le Mura in Rom. Der Bau und seine liturgische Ausstattung im 13. Jahrhundert, in Georges-Bloch-Jahrbuch des Kunstgeschichtlichen Seminars der Universität Zürich 2, 1995, p. 12-29.
  • Simonetta Sperra: La viabilità tardoantica e medievale dalla porta Tiburtina a San Lorenzo fuori le mura. Una nota, In: Bullettino della Commissione Archeologica Comunale di Roma, Vol. 99 (1998), p. 125-144.
  • Simonetta Ciranna: Spolia e caratteristiche del reimpiego nella Basilica di San Lorenzo fuori le Mura a Roma, Romae 2000, ISBN 88-86599-41-2.
  1. Paulus P.P. VI, Littera apostolica motu proprio "Peculiares Ius", VIII Februarii MDCCCCLXVI.
  2. Fons nominis: Liber Landaviensis
  3. "Roma quinque patriarchatus esse noscuntur videlicet: ecclesia lateranensis in honorem S. Salvatoris, ecclesia S. Mariae Maioris, ecclesia S. Petri, ecclesia S. Pauli et ecclesia S. Laurentii foras murum" (Gesta pauperis scholaris Albini, in Liber censuum, II, 30),
  4. Vide Paginam Vicariatus Urbis.

Nexus externi

recensere