Basilica Sancti Sebastiani extra muros
Basilica Sancti Sebastiani extra muros sive Sancti Sebastiani ad Catacumbas est una e septem septem ecclesiis Romanis, qui peregrinationis causa visuntur.
Ecclesia supra catacumbas eiusdem nominis (ubi olim fuit sepulcrum Sebastiani martyris) extra urbem ad Viam Appiam aedificata est.
Ecclesia saeculo quarto Constantino imperatore aedificata et nomine Basilica Apostolorum Sanctis Petro et Paulo dedicata est. Locus, ubi erecta est, ad catacumbas appellabatur, ex quo verbum Catacumbae deductum est.
Prope basilicam Sancti Sebastiani praeterea sunt Coemeterium Calixti et Coemeterium Domitillae nec non eccelsia Sancta Maria in Palmis vulgo nomine Domine quo vadis nota.
Basilica Sancti Sebastiani anno 1962 a papa Ioanne XXIII ad titulum cardinalitium elevata est.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Basilicam Sancti Sebastiani extra muros spectant. |
- "Dioecesis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
- Pagina domestica Catacumbarum Sancti Sebastiani
- Imagines ac descriptio (Italiane) Catacumbarum Sancti Sebastiani in situ romasegreta.it