Sebastianus (martyr)
Sebastianus (natus Mediolani aut Narbone; mortuus circa annum 288 Romae) fuit miles Romanus et martyr Christianus factus est.
Vita
recensereMartyrologium Romanum die tertiodecimo Kalendas Februarii de Sebastiano narrat: Item Romæ, ad Catacumbas, sancti Sebastiani Martyris, qui, Diocletiano Imperatore, cum haberet principatum primæ cohortis, iussus est, sub titulo christianitatis, ligari in medio campo, et sagittari a militibus, atque ad ultimum fustibus cædi, donec deficeret.[1]
Dies festus
recensere- In ecclesia occidentali: die 20 Ianuarii (memoria ad libitum in Calendario Romano Generali)
- In Ecclesiis Orthodoxis: Die 24 Octobris aut 18 Decembris
Iconographia
recensereAttributum proprium est sagitta pectus transfigens.
Sancti repraesentatio in arte scaenica et in pellicula
recensere- Sebastiane (pellicula)
- Le Martyre de Saint Sébastien, fabula scaenica a Claudio Debussy composita; textus a Gabriele D’Annunzio.
Patronatus
recensere- Sanctus Sebastianus est patronus contra pestilentiam, quia deprecatione eius hic morbus anno 680 Romae subito exstinctus esse dicitur, et contra alias lues, deinde custos puteorum, quos contra pestem custodit.
- Praeterea Sebastianus est patronus morientium, mercatorum ferri, figulorum, hortulanorum, corariorum, setariorum, vigilum, militum, bello mancorum et debilium, ballistrariorum, fabrorum aerariorum ac stannatorum, lapicidarum, vespillonum, silvanorum.
- Sebatianus est tertius patronus urbis Romae.[2].
- Multae ecclesiae Sancto Sebastiano dedicatae sunt (e.g. Cathedralis Sancti Sebastiani Fluminis Ianuarii et Basilica Sancti Sebastiani ad Catacumbas Romae).
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Sanctum Sebastianum spectant. |
- Wolfgang Kuhoff, "SEBASTIANUS" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 9 (Herzberg, 1995. ISBN 3-88309-058-1) , columnae 1268–1271 (Theodisce)
- The Iconography of Saint Sebastian - Copiosa imaginum ac littarum collectio cum bibliographia
- Acta-Sancti-Sebastiani-Martyris-in-Patrologia-Latina-17-1111-1150
Notae
recensere- ↑ Officium Divinum
- ↑ Vide vocem de Sancto Sebastiano in BBKL
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |