Peregrinatio Compostellana
Peregrinatio Compostellana[1], una ex maioribus peregrinationum christianarum est. Alii peregrini Hierosolymam et Romam eunt, necnon in alia loca.
Peregrini iter faciunt ad finem terrae, ad ultimum Occidentem (in Gallaecia, provincia Hispaniae). In urbe Compostella (vulgo Santiago de Compostela; etymologia "composta tell[ur]a") requiescit corpus sancti Iacobi apostoli. Eum venerantur, sollemniter in die festo eius 25 Iulii - et insolito modo quando hic dies festus etiam dominica dies est (in annis "sanctis" dictis).
Permulta sunt testimonia historica de peregrinatione ad Compostellam. Praecipuum monumentum autem Codex Calixtinus (a.D. 1140) esse videtur.
Varias vias peregrini ad Compostellam sequuntur. In Hispania, principalis Via Francogallica nuncupatur. In ea convergunt quattuor viae:
- Via Turonensis (Lutetia, per Turonem et Pictavium)
- Via Lemovicensis (Vezeliaco, per Lemovicum et Petricordium)
- Via Podiensis (Anicio Vellavorum, per Moyssacum)
- Via Tolosana vel Arelatensis (Arelati, per Tolosam)
Aliae viae innectuntur in his quattuor viis. E.g., via Gebennensis ducit a Genava ad Podium, dein "via Podiensis" appellata est.
De Peregrinationis Compostellanae termino
recensereIn Aevo Medio sepulcrum christiani Apostoli Iacobi Maioris Compostellae, praeter Romam Hierosolymamque, terminum tertium peregrinationum christianorum erat. Iam saeculo 12 ineunte Capitulo Cathedrali Ecclesiae Cathedralis Compostellae, ante Romae, dogmata redemptionis scholastica methodus deductiva in curam pastoralem includi contingebant. Ita nuntius omnibus intellectus simplex advocationem Iacobi Maioris redemptionem Christo perficere exortus est. Postea insuper indulgentiae velut Iobelei introducti sunt.
Ecclesia Cathedralis Compostellae
recensereSepulcrum Iacobi Maioris in Ecclesia Cathedrali Compostellae esse putatur. Sita est Ecclesia Cathedralis, quae inter annos 1075 et 1211 erecta est, in communitate autonoma Gallaeciae. Hodie Patrimonio Totius Mundi attribuitur.
Notae
recensereBibliographia
recensere- Guillermo Fernando Arquero Caballero, "El Liber peregrinationis como fuente para la historia del camino de Santiago y de las sociedades medievales del Norte peninsular" apud codexcalixtinus.es
- Klaus Herbers, Der Jakobsweg: mit einem mittelalterlichen Pilgerführer unterwegs nach Santiago de Compostela. Tubingae: Narr, 1986. ISBN 3-87808-312-2
secundum Aimericum Picaudum
Iter Aragonicum: Canfrancus → Iacca → Osturiz → Mons Reellus → Pons Reginae
Iter Gallicum: Runcievallis → Biscaerlus → Ressogna → Pampilona → Stella → Pons Reginae → Arcus → Grugnus → Naiera → Belfuratus → Ataporca → Burgi → Castrum Sorericum → Pons Fiterii → Frumesta → Karrionus → Sanctus Facundus → Manxilla → Legio → Orgeba → Asturica Augusta → Raphanellus → Siccamolina → Pons Ferratus → Carcavellus → Portus Februarius → Pons Mineae → Sala Reginae → Compostella.