'Abd al-Qādir Masāhil
politicus
ʿAbd al-Qādir Masāhil seu litteris Arabicis عبد القادر مساهل (Pomariae in urbe natus die 11 Iulii 1949) est politicus Algerii.
Res apud Vicidata repertae:

Diurnarius breve temporis spatium fuit. Ab anno 1971 apud ministerium rerum externarum de motibus liberationis operam dedit. Ibidem ab anno 1986 rebus Africanis praefuit. Legatus patriae iuxta Burkina Faso et Nederlandiam, legatus a rebus Africanis iuxta Nationes Unitas, legatus specialis de pace promovenda in regione magnorum lacuum meruit. Deinde in patriam reditus ab anno 2000 usque in 2015 minister delegatus a rebus Africanis et Maghrebinis fuit, inde duos annos minister principalis ab eisdem rebus. Die 25 Maii 2017 minister a rebus externis promotus est, primo ministro ʿAbd al-Maǧīd Tabūn.
Bibliographia recensere
- "Mais où est donc passé Abdelkader Messahel ?" in Le Matin d'Algérie (19 Augusti 2013)
- "Messahel et Le Drian s'entretiennent sur les relations algéro-françaises et la prochaine visite de Macron" in HuffPost Maghreb (13 Iunii 2017)
Nexus externi recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad ʿAbd al-Qādir Masāhil spectant. |
Ministri rerum externarum Algerienses