Muradus Madalsī
politicus
Muradus Madalsī seu litteris Arabicis مراد مدلسي (Pomariae natus die 30 Aprilis 1943; Algeriae die 28 Ianuarii 2019 mortuus) fuit politicus Algerii.
Res apud Vicidata repertae:

Alumnus est universitatis Algeriensis ubi scientiae oeconomicae studuit. Apud societates mercatorias, postea ab anno 1980 in ministerio commercii operam dedit. Ipse minister a commercio ab anno 1988 in 1989 et ab 1999 usque in 2001, deinde minister a vectigalibus usque in 2002 fuit, inde usque in mensem Maium 2005 consiliarius iuxta praesidem Abdelazizum Būtaflīqa. Quo mense officium ministerii a vectigalibus iterum suscepit, sed minister a rebus externis fuit a die 4 Iunii 2007 usque ad 11 Septembris 2013. A quo tempore usque ad mortem praeses consilii constitutionalis meruit.
Bibliographia recensere
- "Algérie: décès du président du Conseil constitutionnel" in La Libre (28 Ianuarii 2019)
- "Conseil constitutionnel: Mourad Medelci en état d'incapacité pour raison de santé?" in HuffPost Algérie (27 Ianuarii 2019)
Nexus externi recensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Muradus Madalsī spectant. |
Ministri rerum externarum Algerienses