[recensere]

Porta historiae

De historia
De historia
[recensere]

Introductio

Migratio populorum fuit eventus historicus.

Historia (-ae, f.) (de verbo Graeco ἱστορία 'historía') res generales de praeterito resque de societatibus humanis praeteritis complectitur, e.g. "historia geologica orbis terrarum," et "historia rerum antiquarum Romanarum." Res quae tempore ante historiam acciderunt praehistorica appellantur.

Verbum historia etiam significat 'disciplinam scientificam' quandam, quae res praeteritas scrutatur et curat ipsa de actis conservandis reliquiisque. Res illas non solum enumerat, sed etiam intellegere quaerit.
[recensere]

Commentatio selecta

Benedictorum monasterium Hildesheimense Sancto Michaeli patrono.
Medium Aevum aera historiae Europae inter Aevum Antiquum et Novum aevum fuit, id est circa ab anno 500 ad annum 1500. Aetas dissolutione structurarum imperii Romani nota est et ortu momentorum potestatis novorum plus septentrionalis Europa, sicut Regnum Francorum. Medio aevo traditiones rei publicae et philosophiae Romanorum, Germanorum, ac Slavorum et mores Christiani conducti erant. Societas et res publica ordinibus ac iure feudali distributa et visione mundi Christiana formata erant.
[recensere]

Categoriae

[recensere]

Vicimedia

Vicimedia Communia plura habent quae ad historiam spectant.