Aperire sectionem principem
Abecedarium Cyrillicum
А Б В Г Ґ Д Ђ
Ѓ Е Ё Є Ж Ѕ З
И І Ї Й Ј К Л
Љ М Н Њ О П Р
С Т Ћ Ќ У Ў Ф
Х Ц Ч Џ Ш Щ Ъ
Ы Ь Э Ю Я    
Litterae non slavicae
Ӑ Ә Ӕ Ҕ Ӗ Ғ Ӏ
Ӂ Җ Ӝ Ҙ Ӟ Ӡ Ӣ
Ӥ Ҡ Қ Ҟ Ҝ Ң Ҥ
Ө Ӧ Ҧ Ҫ Ҷ Ҹ Ӵ
Ҽ Ҿ Ҩ Ҳ Һ Ҭ Ҵ
Ӳ Ӯ Ү Ұ Ӱ    
Litterae antiquae
Ҁ Ѹ Ѡ Ѿ Ѻ Ѣ ІА  
Ѥ Ѧ Ѫ Ѩ Ѭ Ѯ Ѱ
Ѵ Ѷ Ѳ        

Abecedarium Cyrillicum (Bulgarice: Кирилица; Russice: Кириллица; Serbice: Ћирилица; Ucrainice Кирилиця) est abecedarium saeculo nono in Bulgaria vel Macedonia excultum, in linguis Slavicis Albarussica, Bulgarica, Russica, Rusynica, Serbica, Macedonica, Montenegrina, Ucrainicaque adhibita, et adeo in linguis non-Slavicis Baschkirica, Buriatica, Casachica, Chantyensi, Iacutica, Itelmenensi, Komiensi, Mansiensi, Mongolica, Nenetica, Nganasanica, Tatarica, Udmurtica, in linguis Mari, Morduinicis, Iucagiricis et multis aliis. Olim adhibita est in obsoletis Europae Orientalis, Caucasi, Siberiaeque linguis. Tabulae Unicodicis 429 litteras Cyrillicas includunt[1], quae variis linguis usui sunt.

Index

HistoriaRecensere

 
Litterae a Petro Magno anno 1689 scriptae
 
Hodiernum scriptum Russicum

Illi abecedario nomen Cyrilli, inventoris alphabeti Slavici, datum est. Nonnulli iudicant illum virum alphabetum Cyrillicum creavisse, sed nunc plurimi docti opinantur Cyrillum auctorem alphabeti Glagolitici esse, abecedarium autem Cyrillicum creatum esse saeculo nono exeunti a discipulo Cyrilli et Methodii Clemente Achridensi.

Abecedarium Cyrillicum originem suam ex alphabeto Graeco ducit. Prima illius abecedarii versio viginti quattuor litteras Graecas (quarum nonnulli superfluae fuerunt, quia soni ab illis in lingua Graeca denotati non exsistebant in lingua Slavica), et undeviginti litteras ad sonos linguae Slavicae denotandum habuit. Sicut litterae abecedarii Graeci, ita litterae alphabeti Cyrillici pro denotatione numerorum adhibebantur.

Modo forma, quantitas et nomina litterarum primi abecedarii Cyrillici mutabantur. Petrus Magnus annis 1708-1710 mutationes introduxit ad libros saeculares imprimendos. Post res novas, anno 1918, litterae supervaceanae ex abecedario remotae sunt.[2] Linguae plurium populorum et civitatum, quae partes erant Unionis Sovieticae, hoc abecedario utuntur, quamquam non sunt linguae slavicae; exempli sunt Atropatenica, Tazicica, Cazachica, et Uzbecica linguae.[3]

Abecedarium CyrillicumRecensere

 Littera (forma hodierna)  Modus scribendi antiquus  Nomen litterae   Notio numeralis 
А   азъ, azʺ 1
Б   бѹкы, buky; бѹки, buki  
В   вѣди, vědi 2
Г   глаголи, glagoli; глаголь, glagolʹ 3
Д   добро, dobro 4
Е   ѥсть, jestʹ; ѥстѣ, jestě 5
Ж   живѣте, živěte  
Ѕ   ѕѣло, dzělo 6
З   земля, zemlja 7
И   ижеи, ižei; иже, iže 8
І   иже, iže; и, i 10
К   како, kako 20
Л   люди, ljudi 30
М   мыслите, myslite; мыслете, myslete 40
Н   нашь, našʹ; нашъ, našʺ 50
О   онъ, onʺ 70
П   покои, pokoi; покой, pokoj 80
Р   рьци, rʹci; рцы, rcy 100
С   слово, slovo 200
Т   твьердо, tvʹerdo; тврьдо, tvrʹdo; твердо, tverdo 300
Ѹ   ѹкъ, ukʺ  
Ф   фьртъ, fʹrtʺ; фрьтѣ, frʹtě; фертъ, fertʺ 500
Х   хѣръ, chěrʺ 600
Ѡ   отъ, otʺ; омега, omega 800
Ц   ци, ci; цы, cy 900
Ч   чървь, čʺrvʹ; чрьвь črʹvʹ; червь, červʹ 90
Ш   ша, ša  
Щ   шта, šta; ща, šča  
Ъ   ѥръ, jerʺ  
Ы   ѥры, jery  
Ь   ѥрь, jerʹ  
Ѣ   ять, jatʹ  
Ю   ju  
Я a iotata, ja  
Ѥ   e iotata, je  
Ѧ   jus minor  
Ѫ   jus maior  
Ѩ   jus minor iotatus  
Ѭ   jus maior iotatus  
Ѯ   кси, ksi 60
Ѱ   пси, psi 700
Ѳ   ѳита, fita 9
Ѵ   ижица, ižica 400

Nexus interni

 
Pagina ex Azbuka, i.e. 'Alphabeto', primo enchridio Russico, ab Ioanne Fedorowicz (Ivan Fëdorov) anno 1574 divulgato. Haec pagina abecedarium Cyrillicum ostentat.

NotaeRecensere

  1. Tabulae Unicodicis 6.2, pdf
  2. Cubberly apud Daniels et Bright, p. 347.
  3. Comrie apud Daniels et Bright, p. 707, 781-784.

FontesRecensere

  • Comrie, Bernard. 1981. The Languages of the Soviet Union. Cambridge University Press. ISBN 0521232309.
  • Daniels, Peter T., et William Bright. 1996. The World's Writing Systems. Oxford University Press. ISBN 0195079930.
  • Encyclopaedia Sovietica Magna, editio tertia (Russice) = Большая Советская энциклопедия, 3-е изд. (Russice)
  • Fortson, Benjamin W. 2010 Indo-European Language and Culture: An Introduction, editio altera. Wiley Blackwell. ISBN 978-1-4051-8896-8.
  • Linguistica: Dictionarium magnum encyclopaedicum, editio secunda = Языкознание:Большой энциклопедический словарь/Гл. ред. В.Н. Ярцева. 2-е изд. – М.:Большая Российская энциклопедия, 1998. – 685 с.:ил. (Russice)
  • Lunt, Horace. Old Church Slavonic Grammar. Mouton de Gruyter.
  • Wien, Lysaght. 1983. Old Church Slavonic (Old Bulgarian)–Middle Greek–Modern English Dictionary. Verlag Bruder Hollinek.

Nexus externiRecensere