Aperire sectionem principem
Lingua Abasgica
Taxinomia:
Locutores: 117 000 (1993)
Sigla: 1 ab, 2 abk, 3 abk
Status publicus
Officialis Abascia (Georgia)
Privata Turcia, Russia, Georgia, Iordania, Syria, Iraquia, Irania, Ucraina
Litterae: Litterae Abasgicae
Scriptura: Cyrillica (Abasgica)
Procuratio: nulla
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Lingua Abasgica[1] vel Abascica (Abasgice; Аҧсуа бызшәа) lingua Caucasica Boreoccidentalis est, qua praesertim loquuntur Abasgi. Abasciae lingua officialis est, ubi 100 000 ea loquuntur. Praeterea, milia membrorum diasporae in Turcia, in Georgiana republica autonoma Azaria (Georgiane; აჭარა), in Syria, in Iordania et in compluribus Occidentalibus nationibus loquuntur. Russia 9 477 Abasgice loquentes, secundum censum 2002, habet.

Index

DialectiRecensere

Lingua Abasgica generatim dialectous tres habere videtur quae sunt Abzuana, Bzybana et Saniga.

ScripturaRecensere

E 1862 lingua Abasgica abecedarii Cyrillici adaptatione, abecedario Abasgico, utitur, quamquam in aliquibus saeculi XX momentis, in usu fuere Latinum et Georgianum.

NotaeRecensere

  1. Byzantinae historiae scriptores, Venetiis 1729, vol. V, p. 57; cf. binomina Erinaceus ponticus abasgicus, Erinaceus europaeus abasgicus.

Nexus externiRecensere