Lingua Serbica

lingua
(Redirectum de Serbice)

Lingua Serbica[2] (Serbice: српски/srpski) ad linguas Slavicas meridianas intra ramum Slavicum linguarum Indoeuropaearum pertinet. Egregius linguae Serbicae fautor Aloysius Schmaus habendus est.

Lingua Serbica
српски језик/srpski jezik
Taxinomia:
Locutores: 12 000 000[1]
Sigla: 1 sr, 2 srp, 3
Status publicus
Officialis Serbia, Bosnia et Herzegovina, Mons Niger, Ager Merulensis, Athos (Graecia), Macedonia, Croatia (partim), quibusdam Romaniae, Slovaciae, Sloveniae et Hungariae locis.
Privata vide status officialis, praeterea ab immigrantibus praesertim in Unione Europaea et America septentrionali
Litterae:
Scriptura: Cyrillica
Procuratio:
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaediae pictae

Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae

Diffusio et varietates recensere

Lingua Serbica normativa (sicut etiam Lingua Croatica et Bosnica ) fundamento Štokavicae dialecti (Štokavsko narječje) innititur. Lingua Serbica re vera abecedario Cyrillico et Latino scribitur, publice autem ab anno 2006 tantum Cyrillico.

Quod lingua Serbica normativa linguis Bosnicae, Montenigrinicae et Croaticae simillima est (ut locutores harum linguarum sermocinando se invicem facile intelligant), multi linguistae (imprimis extra olim Iugoslaviam) has unius varietates linguae esse volunt, quae Serbocroatica appellatur. In civitatibus ex olim Iugoslavia ortis hae linguae distinctae haberi solent.

Serbice in Serbia, ubi est lingua publica, fere 6 200 000 hominum loquuntur. Ad hoc etiam in Bosnia et Herzegovina, Monte Nigro, Agro Merulensi, Croatia et Macedonia fere 2 000 000 hominum hac lingua utuntur. In Europa occidentali, Australia et CFA, ubi est magna diaspora serbica, sunt fere 3 500 000 immigrantium, quorum autem linguae scientia volubilitasque variat.

 
Exemplum ex recentioribus alphabeti Serbici Cyrilliani.

Notae recensere

  1. [1]
  2. Ad nomen vide: Monumenta Serbica