Lingua Ruthena

lingua
(Redirectum de Lingua Russinica)

Vide etiam paginam discretivam: Lingua Ruthenica

Lingua Carpatho-Ruthena vel Carpatho-Ruthenica vel Russinica (ipsorum lingua Русиньскый язык / lingua Rusinica)[2] est lingua gentis Carpatho-Ruthenorum vel Russinorum (ipsorum lingua Русины / Rusini). Una est linguarum Slavicorum orientalium.

Lingua Ruthena
Taxinomia:
Locutores: c. 60 000 (aestimatio anni 2007); c. 100 000 (aestimatio anni 2015[1])
Sigla: 1 , 2 , 3 rue
Status publicus
Officialis Voivodina (Serbia)
Privata Slovacia, Romania, Hungaria, Ucraina, Croatia etc.
Litterae:
Scriptura: Cyrillica
Procuratio:
Diffusio linguarum Slavicarum in Europa

Multas habet formas, quas in duas dialectus principales coniungere potes; hae sunt dialectus orientalis (in regionibus Carpathicis) et dialectus meridionalis (in regionibus Pannonicis).[3]

Dialectus orientalis est lingua Rusinorum in regionibus Rutheniae Subcarpathaneae, in Ucraina, Polonia, Slovacia, Hungaria et in terris finitimis vulgata. Circa 33 milia hominum in Slovacia hac lingua utuntur, c. 7 milia in Ucraina, c. 10 milia in Polonia, c. mille in Hungaria. In nonnullis districtis statum linguae nationalis habet, sed non iam stabilita est. In arte grammatica Ioannis Garajda[4] regulae eius hodie inveniuntur (etiam ad Vicipaediam Ruthenam scribendam).

Dialectus australis (quondam Jugoslavo-Ruthenicus) est lingua Rusinorum in regionibus Pannoniae australis, in Serbia et Croatia. Circa 15 milia hominum in Serbia et circa duo milia in Croatia ea utuntur. In Voivodina (provincia Serbiae) statum publicum habet.[5][6]

Omnes dialectus linguae Carpatho-Ruthenae scriptura Cyrillica utuntur.

NotaeRecensere

  1. Скорвид С.С. Русинский язык // Большая российская энциклопедия, 2015. — (Большая российская энциклопедия [в 35 т.] / Uл. ред. Ю.С. Осипов. 2004—2017, т. 29). ISBN 978-5-85270-366-8.
  2. Káprály, Pischlöger, Abonyi (2003)
  3. Vel lingua Rusinica Croatiae et Serbiae.
  4. Грамматика Руського языка. Составивъ Дръ Иванъ Гарайда. Подкарпатское Общество Наукъ. Унгваръ. 1941.
  5. Дуличенко (1995)
  6. Дуличенко (2009)

FontesRecensere

Nexus externiRecensere

 
Lingua Carpatho-Ruthena in Europa orientali