Carpates
Carpates[1] seu Carpathes[2], seu Carpati[3], aliter montes Sarmatici[4], sunt montes in Europa Media australi et orientali siti. Arcum 1300 km longum et a 100 ad 350 km latum occupant, qui ad occidentem aperitur, civitates Cechiam, Slovaciam, Poloniam, Ucrainam, Hungariam, Romaniam, et Serbiam attingentes; Transcarpathiam regionem circumcingunt.
Multa sunt iuga Carpatica; partes Carpatum principales sunt:
- Tatri[5], in Slovacia et Polonia; in iugo Tatrorum altissimo, quod Tatri Alti nuncupatur, Gerlachovský štít (i.e. Scutum Gerlachiae) est Carpatum summus mons, qui altitudinem 2655 m praebet;
- Biesscidii[6], in Cechia, Slovacia et Polonia;
- Carpates Albi[7], in confinio Cechiae et Slovaciae;
- Nivium montes[8], qui et Alpes Transsilvanicae, in Dacoromania;
etc.
Notae
recensere- ↑ Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, 2009. Apud Ptolemaeum: Καρπάτης ὄρος, trans. Carpates.
- ↑ Var. postea.
- ↑ Georgius Wahlenberg (1814) Flora Carpatorum principalium. Goettingae.
- ↑ Gulielmi Smith Dictionary of Greek and Roman Geography, sub verbo; Ioannis Christophori Gatterer(de) de Sarmatica populorumque Letticorum origine, in: Commentationes Societatis Regiae Scientiarum Gottingensis, vol. XII, Gottingae, 1796, pp. 248-239, etc.
- ↑ Martini Szent-Ivany(hu) Curiosiora Et Selectiora Variarum Scientiarum Miscellanea, vol. II, pars I, Tirnaviae 1681, p. 118; Gabrielis Rzączyński(pl) SI Historia naturalis curiosa regni Poloniae..., Sandomiriae 1721, p. 101. Nomen de Tatari derivatum est, ut Szent Ivany et Rachinsky aiunt.
- ↑ Szent Ivany ibidem.
- ↑ Szent Ivany ibidem.
- ↑ Vel Serrorum montes, — J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, Brunopoli 1972, vol. III, p. 31.
Nexus interni
recensereNexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 47°0′0″N 25°30′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Carpates spectant. |
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |