Aperire sectionem principem
Unio Europaea, 1992 et 1993.

Foedus Traiecti Mosae ictum[1], rite Foedus de Unione Europaea,[2] est pactio quae Traiecti ad Mosam in urbe Batava a Consilio Europaeo die 7 Februarii 1992 subscripta est. Quo foedere, Unio Europaea ut consociatio civitatum Europaearum condita est, praeterea communis disciplina rerum externarum salutisque necnon cooperatio in rebus iuridicis internisque constitutae sunt. Nodus ac coitus foederis est unio monetaria ac oeconomica Europaea. Parlamento Europaeo plus potestatis concessa est.

Foedere de Unione Europaea etiam plurimas res pristinorum foederum commutavit et eo foedere Columnae Unionis Europaeae ex primo Communitatibus Europaeis (mercato communi et unione monetaria ac oeconomica), secundo Communibus consiliis exterorum ac securitatis, tertio cooperatione in Iustitia rebusque internis constitutae sunt. Prima columna erant Foedera Romae et Parisiis icta (tunc mutata). Normae secundae et tertiae columnarum in Foedere de Unione Europaea ipso continebantur. Unio Europaea tectum aedificii erat, cuius columna prima Communitates Europaeae erant; contorta structura illa demum Foedere Olisipone icto abrogata est.

Foedus Traiecti Mosae ictum die 1 Novembris 1993 valere coepit. Postea foederibus Amstelodamensi, Nicaeensi, et Olisiponensi emendatum est.

Nexus interni

Nexus externiRecensere

Entaxis in stemmate Unionis EuropaeaeRecensere

NotaeRecensere

Porta Unionis
Europaeae
  1. In "Diario Europa" anni 2009 Foedus Traiecti ad Mosam vocatur, vide: Diarium Europa
  2.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)