Ibraimus Ra’īsī

politicus, iuris consultus

Ibraimus Ra’īsī (Persice ابراهیم رئیسی), nomine pleno Ibrāhīm Ra’īs al-Sādātī (Persice ابراهیم رئیس‌الساداتی, prope urbem Mexatum[1] die 14 Decembris 1960 natus; prope Zolfam(d) die 19 Maii 2024 mortuus[2]), fuit politicus Iraniae, qui octavus Iraniae praeses(en) ab anno 2021 ad mortem(en) anno 2024 meruit.[3][4] Fautor Principalismi Iranici(en) et iudex Islamicus(en), praeses post comitia praesidentialia anno 2021(en) creatus est.

Wikidata Ibraimus Ra’īsī
Res apud Vicidata repertae:
Ibraimus Ra’īsī: imago
Ibraimus Ra’īsī: imago
Ibraimus Ra’īsī: subscriptio
Ibraimus Ra’īsī: subscriptio
Nativitas: 14 Decembris 1960; Mexatum
Obitus: 19 Maii 2024; Bakrabad Rural District
Patria: Pahlavi Iran, Irania
Nomen nativum: ابراهیم رئیس‌الساداتی

Familia

Coniunx: Jamileh Alamolhoda

Memoria

Sepultura: Imam Reza Shrine

Sacerdotis filius, alumnus fuit universitatis Šahīd Muṭaharī(en) Teheranensis, ubi gradum doctoris ascendit.[5] Iam ab anno aetatis quindecimo scholas Islamicas Comenses frequentaverat eisdem annis quibus et Ali Khamenei.[1][6] Advocatus generalis Iraniae a die 23 Augusti 2014 usque ad 1 Aprilis 2016, iudex supremus a die 7 Martii 2019, deinde praeses Iraniae a die 3 Augusti 2021 meruit.

Helicoptero in montibus Atropatenae Orientalis rupto perit.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Den store danske • Treccani • Store norske leksikon •