Alexius Anatolii filius Navalnyj (Russice Алексей Анатольевич Навальный; natus Butyn' in vico prope Orbium die 4 Iunii 1976; mortuus die 16 Februarii 2024[1]) fuit politicus, iuris consultus Russicus, oppositionis dux,[2][3] et captus politicus(en), qui investigationibus corruptionis in Russia innotuit. Concursus populi contra rectionem Russicam ordinavit, et munera publica petivit ut corruptio corrigeretur et Praeses Vladimirus Putin eiusque collegae a re publica expellerentur.[4] Navalnyj Concilii Coordinationis Oppositionis Russici(en) sodalis, factionis Russiae Futurae(en) dux, atque Operis Fundati contra Corruptionem(en) conditor fuit.[5] Amnestia Internationalis eum captum conscientiae designavit(en), et eius operis pro iuribus humanis causa Praemium Sacharovianum anno 2021 accepit.

Wikidata Alexius Navalnyj
Res apud Vicidata repertae:
Alexius Navalnyj: imago
Alexius Navalnyj: imago
Alexius Navalnyj: subscriptio
Alexius Navalnyj: subscriptio
Nativitas: 4 Iunii 1976; Butyn
Obitus: 16 Februarii 2024; FKU IK-3, Kharp
Patria: Unio Sovietica, Russia

Familia

Genitores: Anatoly Navalny; Lyudmila Navalnaya
Coniunx: Yulia Navalnaya
Proles: Darya Navalnaya, Zakhar Navalny

Memoria

Sepultura: Borisovskoye Cemetery

Die 20 Augusti 2020 venenatus, in coma incidit; in Caritatis Nosocomio Berolini curatus est. Postea in Russiam revertit, ubi incarceratus est.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexium Navalnyj spectant.
  Lexica biographica:  • Den store danske • Treccani • Store norske leksikon •
  1. Tod Nawalnys „ein politischer Mord” - Apud: ORF.at, 16 Februarii 2024
  2. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named BBC 2024-02-16
  3. Englund, Will (6 Decembris 2011). "Russian blogger Alexei Navalny in spotlight after arrest"