Regnum Westphaliae
Regnum Westphaliae anno 1807 post Borussiam et Russiam a Franciae exercitu victas iussu Napoleone I iussu conditum est. Post clades Napoleonis anno 1813 a militibus alligatis expugnata et dissoluta est.
| |||||
Linguae publica | Germanica et Francogallica | ||||
Caput | Cassala | ||||
Rex | Hieronymus Napoleo | ||||
Area |
37.883 (1807-09) | ||||
Incolarum numerus |
1.950.724 (1809) | ||||
Dies conditionis |
7 Decembris 1807 | ||||
Nummus | Francicus Westphalicus |
Historia
recensereCum post Pacem Tilsae signatam tota quasi Germania a Francicis regnaretur, Napoleo e regionibus diversis, praecipue e partibus ad occidentem ripam Albis fluminis sitis, quae antea ad Borussiam pertinuerant, novum regnum formavit, quae exemplum esset civitatis bene administratae. Regnum fuit sodalis Confoederationis Rhenanae Rex novae civitatis Hieronymus Bonaparte, frater minor Napoleonis factus est, caput Cassala erat. Hieronymus re vera nitebatur, ut incolis dona novi temporis praeberet. Nam servitum abolevit et constitutionem dedit, qua Trias politica inducta et parlamentum conditum est. Praeterea Iudaeis iura aequalia data sunt. Sed tamen Hieronymus omnibus rebus - praesertim externis fratri Napoleoni subiectus erat. Semper pecuniam et milites bellis Napoleonis tradere coactus est. Quare minus ad progressus regni mansit. Anno 1810 fines regni aucti sunt, cum totum paene Regnum Hannoveranum ei adiectum est, anno 1812 autem litora Maris Germanici et Osnabruga ad Franciae traditae sunt.
Finis Regni
recensereAnno 1812 milites rege duce Expeditioni Russicae interfuit. Napoleone in Russia et Pugna Lipsiensi victo exercitus Russicus regnum occupavit et die 29 Octobris 1813 dissolvit. Consilio Vindobonensi fines regni inter civitates Germaniae divisae sunt.