Ioannes Baptista Ferrarius (Italice Giovanni Battista Ferrari), Senae Iuliae anno 1584 natus ibidemque 1 Februarii anno 1655 mortuus, fuit Iesuita, botanicus et orientalista Italicus.

Wikidata Ioannes Baptista Ferrarius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1 Maii 1584; Sena Iulia
Obitus: 1 Februarii 1655; Sena Iulia
Vide etiam paginam discretivam: Ferrarius.
Florae Ferrarii frontispicium

Vita et opera

recensere

Iesuita ab anno 1602; in Collegio Romano educatus, ibidem linguam Hebraicam docuit. Laboris Bibliorum Arabice vertendorum particeps fuit. Lexicon Latino-Syriacum composuit. Opus magnum Ferrarii est Flora, seu De florum cultura libri IV; alter liber Ferrarii botanicus est Hesperides sive De malorum aureorum cultura et usu. Orationes Ferrarii multoties editae sunt.

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Dizionario biografico degli Italiani •