Scorbutus[1] est morbus, quo laborant ii, qui non satis vitamini C in cibis ingerunt. In primis olim nautae huic morbo expositi erant, quia in mari per menses nonnumquam manentes non pomis recentibus aut virentibus vescebantur sed siccis conditisque alimentis. Praecipua symptomata sunt dentium casus, gingivarum inflammationes, sanguinis effusiones, anaemia et imbecillitas, quae mortifera esse possunt. Etenim molecula vitamini C ad collagenum efficiendum necessaria est, quo deficiente textus conectivi in organismo fragiles fiunt.

Gingivarum laesiones apud hominem scorbuto laborantem

Notae recensere

  1. Fons nominis Latiniː Carolus Patinus, Oratio de scorbuto. Habita in archi-lycæo Patavino, die 6. Nov. 1678. , Patavii, typis Io. Bapt. Pasquati, 1679.

Plura legere si cupis recensere

  • Danielis Sennerti Vratislaviensis (et aliorum), De scorbuto tractatus, Francofurti et Wittembergae, 1654. Secunda editio.