Vitaminum A, vel retinol,? est vitaminum in lipidis solutum, quod animalia e cibo ducere debent quoniam id elaborare nequeunt. Retinolum in lacte et iecinoribus imprimis invenias atque cetera carne, eius autem praecursorem, pigmentum carotenum beta, in lysopersicis, carotis, viridibusque plantis.

Molecula retinol.
Idem per globos et virgas demonstratum.

In organismo retinol in retinal oxydatur, qui luminis perceptionem permittit. Etenim quotienscumque photone tangitur retinal? in isomerum suum mutatur, quod signa electrica per nervum opticum ad cerebrum mittit[1]. Itaque si quis vitamino A severe caret caecus fieri potest. Rursus quia retinol aqua non solvitur, difficile per urinam emitti potestː quocirca nimia quantitas vitamini A ingesta toxica est atque varia symptomata morbosa suscitat, quod alioqui nisi per supplementorum alimentariorum abusum fieri non solet.

E retinolo acidum retinoïcum quoque nascitur, quo adiuvante textus epitheliaci citius reparanturː qua de causa contra gravem acnem praescribi solet. Nam illi acido respondent gena quae cellulas crescentes moderantur. Vitaminum A insuper substantias oxidantes et radices liberas impugnare existimatur. Systemati immunitatis quoque auxilio venit.

  1. Elaine N. Marieb et Katja Koehn, Anatomie et physiologie humaines, undecima editio (Pearson, 2019), 648-651.

Plura legere si cupis

recensere