Lac
Lac (-tis, n.) est umor quem mammalia ab uberibus suis excernunt. Lac est ante omnia ad fetus infantesve alendos, quoad alia edere possint. Hunc cibum tantum edunt usque ad demammationem.
Mammiferorum lac domesticorum bibitur plerisque nationibus: praesertim bovinum, sed etiam caprinum, ovinum, porcinum, dromedarium, equinum, et alia. Lac quoque alitione animalium adhibetur.
Lac vaccinum bene notum est et parvulis saepe loco lactis matris datur. Hodie vaccinum est lac saepissime ab hominibus potatum, sed Romanis placebat potius pecudum. Nomadibus regionis Sarmatiae (e.g. Scythis, Sarmatis, Mongolis) equinum.
Lac si aliquot dies conservatum est, naturam suam fluvidam omittens concrescit et in lac concretum sive coagulatum mutatur.
Multi cibi ex lacte parantur, sicut butyrum, caseus, oxygala et iogurtum.
Per iocum vel proverbium res rara lac gallinaceum esse dicitur[1].
Valor nutritivus per 100 g | |
---|---|
Vis nutritivus | 252 kJ |
Carbohydrata | 5.26 g |
Sacchara | 5.26 g |
Lactosum | 5.26 g |
Pingue | 3.25 g |
: saturatum | 1.865 g |
: monoinsaturatum | 0.812 g |
: polyinsaturatum | 0.195 g |
Proteinum | 3.22 g |
Tryptophanum | 0.075 g |
Threoninum | 0.143 g |
Isoleucinum | 0.165 g |
Leucinum | 0.265 g |
Lysinum | 0.140 g |
Methioninum | 0.075 g |
Cystinum | 0.017 g |
Phenylalaninum | 0.147 g |
Tyrosinum | 0.152 g |
Valinum | 0.192 g |
Argininum | 0.075 g |
Histidinum | 0.075 g |
Alaninum | 0.103 g |
Acidum asparticum | 0.237 g |
Acidum glutamicum | 0.648 g |
Glycinum | 0.075 g |
Prolinum | 0.342 g |
Serinum | 0.107 g |
Aqua | 88.32 g |
Vitaminum A equiv. | 46 μg (5%) |
Thiaminum | 0.044 mg (3%) |
Riboflavinum | 0.183 mg (12%) |
Vitaminum B12 | 0.45 μg (19%) |
Vitaminum D | 2 IU (1%) |
Calcium | 113 mg (11%) |
Magnesium | 10 mg (3%) |
Kalium | 132 mg (3%) |
Natrium | 43 mg (2%) |
Valores per centum secundum normas CFA Fons: USDA Nutrient Database |
Usus lactisRecensere
In potibus coffeiRecensere
Spuma lactis[2] est lac eruptione aëris calidi spumatum, quod in cappuccino faciendo in cafeam expressam additur.
NotaeRecensere
Nexus interni
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad lac spectant. |