Tryptophanum
compositum chemicum
L-Tryptophanum (abbreviatura IUPAC:Trp vel W) est α-aminoacidum et simul unum aminoacidorum viginti formationis proteinorum in organismis[2]. In hominibus tryptophanum aminoacidum essentiale valet, quare biosynthesis eius in corpore humano de novo non licet, sed praesentia in organismo ab alimentis pendet.
- Videto, ne cum 1. tryptanis[1] medicamentis contra hemicraniam, 2. cum triptano (2,2,3-trimethylbutani) alkeno, 3. cum tryptamino alcaloidi, confundas.
In systemate nervosum L-tryptophanum per biosynsthesim neurotransmissoris serotonini pernecesse est.
Structura chemica
recensereNomen chemicum (IUPAC) est acidum (2S)-2-amino-3-(1H-indolo-3-yl)-propionicum.
Ea structura anuli duplici indolis cum acido propionico quoque in alcaloidi tryptaminae invenitur.
Pinacotheca
recensere-
Biosynthesis serotonini
Notae
recensere- ↑ Quamquam in usu internationali littera i praefertur, proximitas chemica cum tryptaminum vero usum litterae y moneat.
- ↑ PubChem de tryptophano.