Fetus sive foetus in vita humana est homo antenatalis inter stationem embryonicam et partum. Fetalis auctus statio plerumque consideratur initium aetatis gestationalis undecimae hebdomadis, novem hebdomades post fertilizationem.[1][2] Auctus autem antenatalis condicionibus biologicis continuum est, cum proprietates corporeales embryonem a fetu nondum distinguunt. Usus vocabuli fetus plerumque significat embryonem satis crevisse ut homo agnosci possit; hoc est tempus usitate nona hebdomas post fertilizationem habitum. Fetui praeterea sunt omnia organa corporis, quamquam nondum penitus evoluta et functionis potens sunt, ac nonnulla nondum in eorum proprio loco anatomico reperiuntur.

Fetus humanus ad placentam alligatus, circa duodecim hebdomades post fertilizationem. Usque novem fere hebdomades post fertilizationem, hic homo antenatalis embryo describeretur.

Nexus interni

  1. Klossner, N. Jayne, Introductory Maternity Nursing (2005): "The fetal stage is from the beginning of the 9th week after fertilization and continues until birth."
  2. The American Pregnancy Association

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad fetum spectant (Foetuses, Human foetuses).