Textus epithelialis
Cognitores
TH H2.00.02.0.00001
Anatomia
Epithelium simplex columnare
Epithelii exemplum: Epithelium simplex columnare

Epithelium sive textus epithelialis est textus membranaceus factus ex cellulis quae exteriores et interiores superficies corporis protegunt et permeatum materiarum custodiunt. Epithelium vasa sanguinea et viscera cava, sicut stomachum et renes, protegit. Epidermis est exterior pars cutis, et epithelium tegumentum corporis. Glandulae omnes ex cellulis epithelicis sunt. In aliquibus regionibus sudorem vel oleum vel ceram vel mucum excernit.

Officia cellularum epithelicarum haec sunt: secretio, absorptio selectiva, protectio, subvectio transcellularis, sensus. Membrana epithelica, cum vasa sanguinea non habeat, substantiis ex textu conexivo per membranam basalem diffundentibus nutriri debet.[1]

Cellulae epithelii epitheliocyti nominatur.

Partitio

recensere
 
Genera epithelii.
  • Epithelium superficiale
  • Epithelium glandulare
    • glandulae exocrinae
    • glandulae endocrinae
  1. Eurell, ed. 2006: 18. Freshney 2002: 3.

Bibliographia

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere