Acidum ribonucleicum

(Redirectum de RNA)

Acidum ribonucleicum[1] (ARN vel RNA) est molecula polymerica, in omnibus cellulis vivis praesens, quae codicem acidi desoxyribonucleici (ADN, DNA) transfert ad synthesin proteinorum regendum. In multis autem viris in ipso ARN informatio genetica conservatur. Tria praecipua genera sunt acidorum ribonucleicorum functione distincta: in cellula octogena per centena (80%) eorum sunt in ribosomatibus (rRNA), quindena per centena acida aminata ligant atque ad ribosomata gerunt (tRNA), maxima pars reliquorum "nuntii" dicuntur (mRNA)[2]. Sunt etiam microRNA quae actionem 'nuntiorum' moderantur. Omnia e transcriptione genorum gignuntur.

Structura acidi ribonucleici
RNA et DNA inter se comparata

ARN ex catena nucleotidorum constat. Unum quodque nucleotidum carbohydratum ribosum continet, cui quinque carbonia insunt. Ad primum carbonium adiungitur basis, plerumque adeninum (A), cytosinum (C), guaninum (G), uracilum (U). Adeninum et guaninum sunt purina, cytosinum et uracilum pyramidina. Tres primae cum ADN communes sunt, quarta acidi ribonucleici propria: nam pro uracilo ADN thyminum habet. Phosphatum ad tertium carbonium prioris ribosi, ad quintum carbonium proximi adiungitur: hoc vinculo phosphodiester appellato elementa catenae inter se iunguntur.

Nexus interni

  1. Haan, H.R.M. de & Dekker, W.A.L. (1955-1957). Groot woordenboek der geneeskunde. Encyclopaedia medica. Lugduni: L. Stafleu.
  2. Pratt et Cornelly, Essential biochemistry, Wiley, 2018: 22.2.

Plura legere si cupis

recensere
 
stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!