Ribosoma
Ribosoma[1] (-ătis, n.) est particula plasmatica in cellula biologica, ubi translatio genetica? fit. Bacteriae cellula usque ad viginti milia ribosomatum continere potest, fungi unicellularis usque ad ducenta milia. Massa atomica ribosomatis circiter 2500 chiliodaltonum apud bacterias, 4300 chiliodaltonum apud eucaryota aestimatur.
Ribosomata sunt omnia divisa in partes duas: maiorem subunitatem ( sedimentationis factor 60 S in eucaryotibus et 50 S in procaryotibus) atque minorem subunitatem ( sedimentationis factor 40 S in eucaryotibus et 30 S in procaryotibus). Sedimentationis factor una cum massa variat: celeritatem considendi in centrifugio metitur. Translatione genetica ineunte, hae subunitates proximae fiunt ab IF1 in procaryotibus vel ab eIF1 in eucaryotibus.
Duae partes ribosomatum massae ex rRNA constant, reliqua tertia pars e diversis proteinis. Rna pars antiquior et maioris momenti hodie existimatur (olim enim biochemistae contrarium credebant).
Notae
recensere- ↑ International Anatomical Nomenclature Committee (1989). Nomina Histologica. Edinburgh: Churchill Livingstone.
Plura legere si cupis
recensere- Peter B Moore, "The ribosome returned", Journal of Biology 8.8, 2009
- V. Ramakrishnan, "The Ribosome Emerges from a Black Box", Cell 159(5), 2014: 979-984