Sedimentum
Sedimentum est generaliter pondus terreum aut saxeum quod, ad locum quemdam affluxum et ibidem congregatum, in solida strata premitur. Sunt enim sedimenta saxa de montibus decessa et ad planitiem conlecta perventa, sed etiam fragmina a vento, nive aut pluvia erosa.
Nascitur quidem genus sedimentorum sub aquae pressione, cum conglomeratio arenaria aut terrea fiat in infimo maris strato, aut a fluminum cursu ad vallem afferatur. In qua congressa, tempore quodam transcurso in petram se convertit. Etenim varia sunt genera sedimentorum, scilicet saxa fossilia, tephra, atque argilla. Homines praecipue antiquis temporibus ad aedificia instruenda, praesidia fossataque munenda sedimentis saepe ut caemento utebantur.
Bibliographia
recensere- Nichols, Gary (1999), Sedimentology & Stratigraphy. Malden Massachusettensium: Wiley-Blackwell, ISBN 978-0-632-03578-6