Vide etiam paginam discretivam: massa (discretiva)

Massa (-ae, f.)[1] sive moles (-is, f.) est quantitas physica quae in omnibus rebus corporeis considit, et secundum theoriam Newtonianam, omnes vires gravitationales rei efficit. Iuxta Systema Unitatium Internationale, massa plerumque unitatibus chiliogrammatibus (kg) aestimatur, sed iuxta mensuram Anglicam quoque, libra massae aestimatur. Auri pondus marcis olim aestimabatur.

Archimedes in balnea. Fertur massa (et densitas) rei per copiam aquae quam e loco moveat aestimari.

Massa, motus, vires, pondus recensere

Pondus et massa sunt notiones ad scientiam physicam pertinentes. Pondus significat gravitatem cuiusdam rei; massa autem, ut nos Isaacus Newtonus docet, est quantitas materiae in re quadam, materiae quae omnes vires gravitationales rei efficit. Moles in re technica aliam significat rem: numerum particulae quem corpus quoddam cohibet. In Systemate Unitatium Internationali, has distinctiones affirmante, massa unitatibus chiliogrammatis (kg), vires pondusque Newtoniis (N), molesque molibus (mol) aestimatur.

Secundum theoriam Newtonianam, pondus massae cuiusdam determinatur massam multiplicando cum acceleratione libere cadendi planetae quodam pertinente. In Telluris superficie, haec acceleratio est g = 9.806 m/s², ut pondus p massae cuiusdam m = 1/9.806 kg ibi sit p = mg = 1 N.

Sine massa, vis gravitatis ipsa non exstat, nec doctrina gravitationis planetarumque nec alia pars magnifica e physica Newtoniana. Omne corpus specificam habet massam, quam sua densitas et volumen coniunctim indicant. Praecipue, Newtonus nos docet massam esse volumen cum densitate multiplicatam, [2] motum esse massam cum velocitate multiplicatam,[3] omnem vim esse massam cum acceleratione multiplicatam,[4] et omne pondus esse virium gravitationalium speciem quam massa efficit.[5] Haec distinctio inter massam et pondus magna est astronomiae quia massa rei est eadem in omnibus superficiebus, sed rei pondus est maior in Telluris superficie quam in Lunae Martisque superficiebus.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Carolus Du Cange et al. (1883-1887). Glossarium mediæ et infimæ Latinitatis. Niortii: Favre, Massa, 3).
  2. "Quantitas Materiae est mensura ejusdem orta ex illius Densitate & Magnitudine conjunctim. . . . Hanc autem quantitatem sub nomine corporis vel Massae in sequentibus passim intelligo."—Principia Mathematica (prima editione) (P. 1, Def. I) anno 1687 Isaaco Newtono auctore.
  3. "Quantitas Motus est mensura ejusdem orta ex Velocitate et Quantitate Materiae conjunctim.," Principia Mathematica (prima editione) (P. 2, Def. II) anno 1687 Isaaco Newtono auctore.
  4. Confer commentationem Leges motus Newtoni#Leges secundum Newtonum Ipsum.
  5. Vide exempli gratia paginam Gravitas.

Bibliographia recensere

Magnitudines: series paginarum brevium