Acceleratio[1] est quantitas vectorialis physica, symbolo persaepe denotata, quae velocitatis fluxionem dat. Eius mensurae unitas est distantia per tempus quadratum divisa, quae in systemate unitatium SI usitate unitatibus m/s² datur, h.e. metris per secundum temporis quadratum divisis.

Dum autocinetum celerius it, sonus motri mutat.

Definitio recensere

In mechanica classica, mediocris acceleratio vectoris computari licet per formulam

 

ubi commutatio velocitatis divisa est per tempus   in quo haec commutatio effecitur.

Instantanea autem acceleratio secundum differentialem formulam mathematice ita definitur:

 

ubi   instantaneam corporis velocitatem in tempore t denotat.

Definiri quoque potest fluxio accelerationis:

 

Notae recensere

  1. Accelerātiō, -ōnis f. Aliter adceleratio. Vide Oxford Latin Dictionary et Rhetorica ad Herennium 3.23: "Continuatio est orationis enuntiandae a<d>celeratio clamosa."

Nexus interni

Nexus externi recensere

  • De acceleratione apud Khan Academy (Anglice)