Corpusculum Leweyi[1] est aggregatio proteinorum (alpha-synucleini[2]) morbosa intra cellularem ad morbum Parkinsonianum et dementiam cum corpusculis Leweyi pertinentes[3].

Corpuscula Leweyi. Regiones substantiae nigrae in morbi Parkinson aegroto cum corpusculis Leweyi et neuronis implicitis, magnificationes variae. Series superior, magnificatio sesxagesimuplus (60x): inclusiones intraneuronales alpha-synucleini ad corpuscula Leweyi formandos aggregatae. Series inferior, magnificatio vicesimuplus (20x): imagines neuronos implicatos atque corpuscula Leweyi rotunda magnitudinum variarum ostendunt.
Corpuscula Leweyi

Natura corpusculorum LeweyiRecensere

Corpusculum Leweyi corpusculum inclusionisRecensere

  Commentatio principalis: Corpusculum inclusionis

Corpusculum inclusionis est substantia stabilis intracellularis, quae vel intra cytoplasmate vel intra nucleum (sive utrumque). Corpuscula Leweyi ex plus quam nonaginta proteinis, imprimis α-synucleino, constituta sunt. Aggregatio non solum in cytoplasmate somatis (notione corpusculum Leweyi sensu strictu) sed etiam in neurito (notione neuritum Leweyi) fit.

Corpora Leweyi et morbus ParkinsonRecensere

In morbo Parkinson corpusculis Leweyi plus quam nonaginta producta genorum insunt[4], ut alpha-synucleinum, DJ-1, LRKK2, parkin, mitochondrialis PTEN inducta kinasis 1 (PINK-1), at etiam mitochondriorum enzyma, molecula systematis ubiquitini et proteasomatum, autophagiae, formationis aggresomatum. PINK-1 mitochondria protegit. Aggresomata sunt proteinorum non recte plicatorum aggregationes.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Tretiakoff (1919) Contribution a L’étude de L’anatomie Pathologique de Locus Niger de Soemmerling. Université de Paris, Paris. Tretiakoff corpuscula Leweyi Corps de Lewy vocavit.
  2. De alpha-synucleino et morbo Parkinson (Anglice)
  3. Outeiro T. F., Koss D. J., Erskine D., Walker L., Kurzawa-Akanbi M., Burn D., Donaghy P., Morris C., Taylor J. P., (2019). "Dementia with Lewy bodies: an update and outlook". Molecular neurodegeneration 14 (1): 5 
  4. Wakabayashi K., Tanji K., et al. (Apr 2013). "The Lewy body in Parkinson's disease and related neurodegenerative disorders". Molecular neurobiology 47 (2): 495-508 
  Haec stipula ad pathologiam spectat. Amplifica, si potes!