Somnus
Somnus est status conscientiae natura recurrens per defectum agnitionis sensusque et inertiam voluntariorum musculorum descriptus.[1] Omnibus mammalibus fit, etiam hominibus, omnibus avibus, plurimisque bestiis serpentibus, amphibiis, et piscibus. Hominibus, partiter ut multis aliis mammalibus, somnus necesse est.
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
Absentia somni insomnia, in medicina morbus conceptus, appellatur.
Non raro hominibus perturbationes somni fiunt, sic non temere excogitata classificatio internationalis perturbationum somni (ICSD) est.
Functio somni
recensereSomnus cum magnis beneficiis venit. Somnus confirmat systema immunitatis. Sine bono somno, defensoris incipit infirma et corpus fit expugnabilis contagionibus et morbis. Somnus cerebro prodest, ubi reparat neurona, quia sinunt ut corpus certa motus et respirationis iussa talia faciat. Solutio hormontum somno afficitur, quorum incrementa somno solvuntur, quae magni sunt adolescentibus liberis et restaurationis rationibus velut refectioni musculorum. Medici credunt somnum bonum esse.
Totalis somnus requiruntur
recensereNimirum multum interest inter viros, qui naturaliter dormiunt multo minus quam feminae et sero cubitum eunt, et feminae, quae saepe plus quam novem horas dormiunt et multo maturius cubitum eunt. Infantes opus est tredecim ad sexdecim horas somno per singulos dies. Liberi multum somno opus est. Pueri septem horis et puellis decem horis sunt. Iuvenis somno minus opus est. Mulieres circiter novem horas somno accipiunt. Homines circiter sex horarum. Adulti etiam minus indigent. Mulieres certe plus quam octo horas dormiunt. Homines autem habent circiter quinque. Aliquando etiam aliis, sed similibus rebus egent. Mulieres non minus quam octo horas. Praegnantes duae horae plus quam aliae feminae dormire debent. Mulier gravida extra horas somno surgere debet.
Effectus somni privationis
recensereFere convenit somnum neglegi. Si necessarium somni non contingitur singula nocte, homines fiunt privati somno. Homines somno privati, decernant mediocriter, et habent se furiose et tristiter. Homines perficiunt mediocriter opera. Discipuli mediocriter in ludo se gerunt.
Privatio somni periculosa est. Homines fiunt insciti et habent imminutionem in motibus sollertiae. Adulescentes qui passuri sunt ultimas probationes hieme et vere fiunt privati somno studendi causa. Privatio somni producit incrementum periculorum et calamitatibus et morbis et confusionibus.
Anatomia
recensereNumerus circadianus
recensereStructurae somno servantes sunt praecipue systematis nervosi, minore in parte oculorum extra retinam, minore in parte systematis endocrinei. Partes cerebri, inter cetera, invenitur intra systema visuale, diencephalon, truncum cerebri:
- Nucleus suprachiasmaticus hypothalami — Horologium internum gubernationis numerorum circadianorum (vicissitudo inter modos diurnales et nocturnales), praeterea videbatur ut nucleus certis in partibus noctis undas delta EEG ope visibilis generet[2].
- Glandula pinealis epithalami — A nucleo suprachiasmatico gubernata: Liberatio hormontum melatonini
- Systema excitans reticulare ascendens — Activator corticum cerebri vicissitudinis inter vigilantiam et animum alienatum, et in parte generator EEG
Cyclus somni
recensereQuoque nocte cycli quattuor vel quinque somni occurrunt. Structurae graduum somni sunt thalamus et cortex cerebri[3]. Thalamus est cerebri structura insignis complurium nucleorum (collationum cellularum) intra diencephalon situs. Ex nucleis thalamicis generant oscillationes actiones electricas nuclei et lateralis posterior (LP) et ventralis posterior (VP), nuclei intralaminares, una cum nucleis non specificis reticularibus (NR).
Physiologia
recensereSomni physiologia cursus temporales non minus quam duo ostendit: 1) Mutatio inter diem et noctem (numerus circadianus), 2) Mutatio somno ineunte inter gradus ("altitudinem") somni diversorum actionum cerebri.
Numerus circadianus
recensereNumerus circadianus vigilantiae somnique pendet structuris paribus oculi, nuclei suprachiasmatici (horologii interni), ganglionis cervicalis superioris, glandulae pinealis (imparis) velut fibrarum nervalium trans thalamum ascendentium.
Ab retina ad melatoninum
recensereSub luce retinae cellulae ganglionares per tractum retinohypothalamicum informationem ad nucleum suprachiasmaticum mittunt, ubi horologium hoc internum ipsum signa circadiana ad nuclei paraventricularis partem autonomicam parvocellularem mittit. Postea informatio in columna intermediolaterali medullae spinalis superioris capitur. Deinde fibrae praeganglionares sympathicae in ganglion cervicale superius ducunt, postremo fibrae postganglionares in glandulam pinealem, quae hormon melatoninum secernit[4]. Lucis effectus sane inversus est: Amissione lucis effectibus inhibentibus liberationis melatonini carent: fatigatio nocturna melatonino nunc liberato coepit[5].
Nucleus suprachiasmaticus horologium internum et centrale
recensereGubernatio centralis secundum mutationem diei noctisque in nucleus suprachiasmaticus (NSC) fit.
Rhythmi nocturni — vicissim gradus somni quattuor
recensereIneunte vicesimo saeculo, somnus hominis descriptus est per seriem quinque recurrentium graduum: quattuor non REM gradus et unus REM gradus. Deinde sextus gradus quoque additus est appellatus excitans, quo subiectus dormitet. Nuper tamen Academia Americana Somni et Medicinae (AASM) reductionem ad gradus somni REM R velut somni non REM N1, N2, N3 proposuit. Quoque nocte quater quinquiesve singularium cyclorum N1—N2—N3—N2—N1—R, circiter nonaginta minuta durante, decurruntur (vide imaginem).
Rapidi oculorum motus gradus (REM) notatur a gravibus physiologicis mutationibus, sicut celeri respiratione, maiore cerebrī agitatione, et relaxatione musculorum. Somnii nascent in REM gradu, maiore cerebro agitatione et paralyse maiorum musculorum voluntariorum.
Qualitas somni plerumque mutatur transitu a uno somni gradu in alium. Quamquam signa transitui inter gradus arcana sunt, his gradus plane liberi sunt inter se. Distinguentur a exiguis mutationibus in munere corporis et omne parte orbis praedictus cum notabilibus intervallis. Medici utor machina scribendo somno spectatum gradus somni. Haec machina colligit data de electricibus et musculosis statibus somni.
Anno 1968 RECHTSCHAFFEN et KALES classificationem gradibus quinque divulgaverunt[6]. Hodie distinguuntur gradus quattuor (R, N1, N2, N3)[7], et cum exemplis EEG nexuerunt. Statu vigilante, cum oculis clausis, EEG frequentiam inter 8 Hz et 13 Hz, rhythmum alpha dictum, ostendit[8], et amplitudines undarum saepe inter 50 µV et 100 µV inveniuntur.
“Excitans” gradus
recensereHic “excitans” gradus plerumque refertur laxa vigila, quoniam inter gradu hoc, corpus se dormiendo parat. Omnes homines dormitant tentis musculis, et oculis celeriter moventibus. Deinde cum homines fiunt somniculosiores, corpus retardat. Musculi relaxant, et oculi sistunt movendi celeriter.
REM: somnus motuum ocularium rapidorum (R)
recenserePost septuaginta ad nonaginta minutas, corpus in somnum rapidi oculorum motus intrat. Solitus est habere tres ad quinque spatia REM somni quaque nocte. REM gradus consociatur cum ratione motuum, retinens memorias, et tensionis levandae causa. Hominis respirationis est rapida, inaequalis, et tenuis. Cordis proportio crescit, sanguinis pressuram auget. Somnia exsistunt gradu hoc, sed non solum hoc tempore.
In neonatis gradus hic nominatur gradus A vel somnus activus nominatur.
Somniculosus gradus (N1, gradus 1)
recenserePrimus gradus consideratur somniculosus gradus. Est primus gradus ordine exemplarum quo “excitans” gradus non addatur. Ubi utens machinam scribendi somnum, medici videre possunt quinquaginta per centum deminutionem agitationis ex “excitata” gradu ad primum gradum. Gradu uno, oculi clausi sunt. Si homo excitatur primo gradu, sentiet defessus quasi non dormivisset. 1st gradus spatium habuit quinque ad decem minutarum. Hoc in gradu frequentia EEG aliquid tardior apparet: undae theta (4 — 7 Hz). Undarum amplitudines vel non vel haud mutata sunt.
Gradus levis somni (N2, gradus 2)
recensereSecundus gradus constat ex spatio levis somni quem scriptiones machinae scribendi somni describunt iterantibus verticibus et vallibus, affirmavitis et negativisque undis. Undae monstratae lectione indicant spatia musculorum intentionis et relaxationis. Genus musculorum intentionis visus in secundo gradu etiam videatur aliis gradibus quo homo incitatur auditorio stimulo. Cordis velocitas retardat et temperatura corporis etiam retardat secundo gradu. Extremo hoc gradu, corpus paratur intrare altum somnum. EEG hic complexus K (undas delta (0.5 — 3.5 Hz) tantum biphasica altitudinis altae) et fusos (accelerationes frequentia brevissimas, ita formas fusiformes generantes) ostendit.
Gradus alti somni (N3, gradus 3 et 4)
recensereTertius et quartus gradus alti somni sunt, quartus gradu etiam altior quam tertium gradum. Inter gradus hos, machina scribendi somnus monstrabit somnum undarum lentarum (seu delta somnus). Undae monstratae in scriptione tarde alta amplitudine sunt, quae indicant exemplar somni alti et numerosis continuitatibus. Si homo excitet inter hos alti gradus somni, sentiat defessus et confusus brevi. Altus somnus restituit vim corpori. Fluctio sanguinis cerebro imminuit et movet ad musculos in corpore restitutum physicam vim. Ratio immunitatis etiam confirmatur altis gradibus. EEG undas delta (0.5 — 3.5 Hz) - non solum biphasica, sed multiphasica - altitudinis altae demonstrat.
Somnus undarum lentarum
recensereSomnus undarum lentarum ad gradum N3 (somni alti) refert. EEG undas delta (0.5 — 2[9] Hz) ostendit. Videtur ut somno undarum lentarum ineunte memoria declarativa consolidetur[10]. Videtur etiam, ut certi stimuli acustici somno undarum lentarum dormientis cogitationes[11] et memorias[12] emendent.
Somnus in vitae cursu
recensereSomnus neonatorum (0 — 2 menses nati)
recensereNeonati usque ad duodeviginti horas dormiunt[13]. Eo tempore incrementum corticum cerebri maximum est. Vitae hebdomadibus primis EEG ope tantum duo gradus somni distinguendi sunt: somnus REM (in infantibus littera 'A', somni activi, designata) et somnus non REM (littera 'Q', somni quieti — in adultis sane distinguuntur gradus N1, N2, N3 somni alti). Academia Americana Somni et Medicinae (AASM) somnus T (transitionalis, inter REM et non REM observatus) addidit[14]. In neonatis pars somni activi altus est: circiter 60%; valor praemature natorum altior apparet, usque ad 75%[15].
Somnus infantium (2 menses — 2 annos nati)
recensereNormalis somnus infantium ab adultis differt. Imprimis biennio qualitas somni variat. Primum tarditas initii somni diminuit (a ca. 20 min sex menses natis, ad 8 min duos annos natis). Anno secundo ineunte, mutationes inter diem (vigilantiam) et noctem (somnum) stabiles erunt[16].
Somnus in senectute
recensereVersus aetatem progredientem modi somnifici mutant et harum causae mutationum multiplices sunt[17]:
- Initium somni tardius
- Duratio somni brevius
- Propensio somniculorum diurnorum
- Incrementum numeri durationisque expergiscendi
- Deminutio somni alti (undarum lentarum)
- Praeterea numerus circadianus minus regularis apparet.
Praeventio et auxilium somni maioris
recensereAnno 2021 Academia Americana Somni et Medicinae (AASM) mores qualitatis maioris somni commendavit[18]. Commendationes sunt:
- Psychotherapia cognitiva somni
- Psychotherapia brevis somni
- Stimulorum gubernatio
- Therapia restrictionis somni
- Technicae relaxationis
- Hygiene somnifica
Psychotherapia
recenserePleraeque technicae psychotherapeuticae ad stimulorum gubernationem spectant. Gubernatio stimuli dicitur quam primum quivis discit, ut moribus certis effectus negativi emergant, simul ut moribus aliis nulli vel positivi effectus perficiantur. Ergo gubernatione stimulorum mores desiderabiles. Anno 1980 descriptum est programma insomniae, quod argumenta nominavit haec:
- Ne cubitum ito, nisi fatigatum sis
- Ne lectum utaris, nisi dormiendi neve vitae sexualis
- Nisi somnus intra decem minuta capiatur, lecto surgito, itoque in alium conclave. Ne in dormitorium revertaris, donec tibi iterum fatigatum sentias. Extra dormitorium, at nunquam in lecto, librum vel mediis socialibus legere et televisionem videre licet.
Hygiene somnifica
recensereHygiene somnifica ad commendationum collationem, quae ad effectus somnificos refert, ut temperaturam, lucem, strepitus.
Somni examinationes aestimationesque
recensereIn mala somni dignoscendis narratio aegrotis et proximis pernecesse sunt. Actigraphia informationem cursus somni dat. Polygraphia est aestimatio in laboratorio somnifico casuum specialium[19].
Actigraphia
recensereActigraphia est methodus non invasiva phases quietatis et vigilantiae et actionum distinguendi. Hodie actigraphus est apparatulus horologii armillaris instar; metitur actigraphus omnes motus, temperaturam, lucem circumferentiarum, voces, tremorem, resistentiam electricam cutis.
Morbi somnifici: ab somno ad dyssomniam et insomniam
recensereDyssomnia ad mutationem somni, insomnia potius ad perturbationes referunt.
Somnus et dementia
recensereSomnus in morborum neurodegenerativorum cursu damnum patiatur[20].
Narcolepsia
recensereNarcolepsia est morbus somni excessivi die ineunte, cum cataplexia (amissione toni muscularis) et motibus oculorum rapidis[21].
Epilepsiae somno relatae
recensereNonnulla genera epilepsiarum cum somno coniuncta sunt[22]. Videtur insuper, ut tractio aliorum morborum concomitantium, ut morborum respirationi relatorum, epilepsiis somno relatis levare possit.
Notae
recensere- ↑ Macmillan Dictionary for Students Macmillan, Pan Ltd. (1981), p. 936.
- ↑ Mistlberger R. E., Bergmann B. M., Rechtschaffen A. (Feb 1987). "Relationships among wake episode lengths, contiguous sleep episode lengths, and electroencephalographic delta waves in rats with suprachiasmatic nuclei lesions". Sleep 10 (1): 12-24
- ↑ De Andrés I., Garzón M., Reinoso-Suárez F. (Nov 2011). "Functional Anatomy of Non-REM Sleep". Frontiers in neurology 2: 70
- ↑ Moore R. Y. (1996). "Neural control of the pineal gland". Behavioral brain research 73 (1-2): 125-30
- ↑ Claustrat B., Brun J., Chazot G. (Feb 2005). "The basic physiology and pathophysiology of melatonin". Sleep medicine reviews (1): 11-24
- ↑ Rechtschaffen A., Kales A. (1968). "A manual of standardized terminology, techniques and scoring system for sleep stages of human subjects". National Institutes of Health Publications 204, US Government Printing Office, Washington DC
- ↑ Silber M. H., Ancoli-Israel S., et al. (Mar 2007). "The visual scoring of sleep in adults". Journal of clinical sleep medicine 3 (2): 121-31
- ↑ Rhythmus alpha potius in derivationibus posteriores, ut in electrodis O1 et O2, visibiles sunt.
- ↑ Olim: 0.5 — 4 Hz
- ↑ Zhang Y, Gruber R. (Mar 2019). "Can Slow-Wave Sleep Enhancement Improve Memory? A Review of Current Approaches and Cognitive Outcomes". The Yale journal of biology and medicine 92 (1): 63-80
- ↑ Diep C., Ftouni S., et al. (Ian 2020). "Acoustic slow wave sleep enhancement via a novel, automated device improves executive function in middle-aged men". Sleep 43 (1): zsz197
- ↑ Ngo H.-V. V., Martinetz T., et al. (Mai 2013). "Auditory closed-loop stimulation of the sleep slow oscillation enhances memory". Neuron 78 (3): 545-53
- ↑ Wielek T., Del Giudice R., et al. (Oct 2019). "On the development of sleep states in the first weeks of life". PLoS One 14 (10): e0224521
- ↑ Grigg-Damberger M. M. (Mar 2016). "The Visual Scoring of Sleep in Infants 0 to 2 Months of Age". Journal of clinical sleep medicine 12 (3): 429-45
- ↑ Georgoulas A., Jones L., et al. (Ian 2021). "Sleep-wake regulation in preterm and term infants". Sleep 44 (1): zsaa148
- ↑ Paavonen E. J., Saarenpää-Heikkilä O., et al. (Mai 2020). "Normal sleep development in infants: findings from two large birth cohorts". Sleep medicine 69: 145–65
- ↑ Li J., Vitiello M. V., Gooneratne N. S. (Mar 2018). "Sleep in Normal Aging". Sleep medicine clinics 13 (1): 1-11
- ↑ Edinger J. D., Arnedt J. T., et al. (Feb 2021). "Behavioral and psychological treatments for chronic insomnia disorder in adults: an American Academy of Sleep Medicine clinical practice guideline". Journal of clinical sleep medicine 17 (2): 255-62
- ↑ Ibáñez V., Silva J., Cauli O. (Mai 2018). "A survey on sleep assessment methods". PeerJ 6: e4849 url=https://pubmed.ncbi.nlm.nih.gov/29844990/
- ↑ Voysey Z. J., Barker R. A., Lazar A. S. (Nov 2020). "The Treatment of Sleep Dysfunction in Neurodegenerative Disorders". Neurotherapeutics
- ↑ Nishino S. (207). "Narcolepsy: pathophysiology and pharmacology". Journal of clinical psychiatry (68 suppl. 13): 9-15
- ↑ Nobili L., De Weerd A., et al. (2020). "Standard procedures for the diagnostic pathway of sleep-related epilepsies and comorbid sleep disorders: A European Academy of Neurology, European Sleep Research Society and International League against Epilepsy-Europe consensus review". Journal of sleep research 29 (6): e13184