Hypnosis (a Graeco ὑπνόω 'obdormisco; dormio') est status mentis somni similis a medico vel psychologo inductus, in quo homo in hypnosin inducendus satis docilis fit, ut mandatis pareat opinionibusque suggestis oboediat. Constat in medicina psychologiaque memoriam suppressam recuperari posse hypnosi, quae etiam hominem malis moribus addictum a toxicomania sicut fumatione dedocet, nec non conturbationes aliasque anxietates curat doloremque reducit.

Eiusque hac imagino habetur inducere statum hypnoisis.
Photographic Studies in Hypnosis, Abnormal Psychology (1938)

Inter animalia vero etiam evenit, ut serpentes hypnosi aves irretiant.

Bibliographia recensere

  • Barber, T. X. (1969) Hypnosis: A Scientific Approach. Van Nostrand Reinhold.
  • Gauld, A. (1992) A history of hypnotism. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Kossak, Hans-Christian (1989) Hypnose. Ein Lehrbuch. Psychologie-Verlags-Union.
  • Roustang, François (1994) Qu'est-ce que l'hypnose? Les Éditions de Minuit.