Epithalamus
Epithalamus est pars diencephali et post thalamum ac simul prope ventriculum tertium locatus.[1]. Epithalami proprium sunt:
- Glandula pinealis (sive epiphysis cerebri) — noctu hormon melatoninum effundit
- Organum subcommissurale
- Commissura habenularum
- Commissura posterior
- Habenula
- Area praetectalis
Complures functiones epithalamo attributae sunt, per exemplum animadversionem temporum rationum[2]. Praeterea partes epithalami systematem limbosum attingunt, quod in affectuum gubernatione ratio habenda est.
Embryogenesis
recensereIn utero structurae epithalami ex parte dorsali prosomeris secundi formant et fieri potest, ut formatio ista sub gubernatione proteini FOXG1 oriatur, quia cum deletione huic malformationes epithalami observari possint[3].
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Klein, Stephen B.; Thorne, B. Michael (Oct 3, 2006). Biological Psychology. Macmillan. pp. 579
- ↑ Guilding C, Hughes ATL, Piggins HD (Sep 2010). "Circadian oscillators in the epithalamus". Neuroscience 169 (4): 1630-9
- ↑ Liu B, Zhou K, Wu X, Zhao C (2018). "Foxg1 deletion impairs the development of the epithalamus". Mol Brain 11 (1): 5