Leptina
Leptina (cfr. Gr. λεπτίνη) est proteina et hormon, quae simul famem inhibet metabolismumque incitat. Praeterea cum systematis immunitatis interagit.[1] Functionis suae receptorium familiae cytokinorum LEPR pernecesse est. Aegroti cum perturbationibus et leptinae et receptorii sui incrementum ponderis perferri ostendunt.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Proteina antagonista est hormon grhelini (sive lenomorelini).
Etymologia
recensereLeptina a verbo Graeco λεπτός 'tenuis' derivatur, quo functio eius, inhibitio famis, indicetur.
Structura
recensereLeptina est proteina 166 aminoacidorum, pondus suum 16 kD.
Genetica
recensereAnno 1994 leptina primum descripta est[2]. In hominibus genum leptinae nomine LEP sive Ob (= obesitatis) chromosomate septimo (7q32.1) locatum est[3].
Mutationes
recensereMutationes leptinae cum symptomatibus obesitatis et hyperphagiae concidunt.
Receptorium leptinae
recensereGenum LEPR chromosomate 1 locatus est. Adhuc sex polymorphismi receptorii noti sunt.
Functiones leptinae
recensereLeptina proteina ex imprimis adipocytis industriis liberata est typus cytokinorum, igitur inter adipokina numeratur. Receptoria leptinae ubicumque in organismo humano inveniuntur, ut in cerebro, systemate immunitate, ossium, vasorum, etiam renium et organorum aliorum. Varietas functionum suarum eo modo parvum difficile ad intellegendum videtur.
Somnus
recensereIn somno liberatio leptinae supprimitur, quo nocturna aequabili energia consumpta dormiens non excitetur.
Obesitas
recensereHodie obesitas saepe cum inflammatione et partim diabeta mellito connectitur. Inter eos leptina pars non haud parva habere videtur. Post liberationem per sanguinem in cerebro in nucleo arcuato hypothalami ad receptorium LERP impellit, quo diminutionem ponderis et alii effectus perficiantur.
Reproductio
recensereConsecutiones leptinae systemati reproductionis incertae sunt. Opus annis 2014 pars leptinae placentae exposuit[4]. Summarium annis 2015 effectus directos negavit, at per obesitatem indirectos intellegebiliter putavit[5].
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Francisco V, Pino J, Campos-Cabaleiro V, Ruiz-Fernández C, Mera A, Gonzalez-Gay MA, Gómez R, Gualillo O (2018). "Obesity, Fat Mass and Immune System: Role for Leptin". Front Physiol 9: 640.
- ↑ Zhang Y, Proenca R, Maffei M, Barone M, Leopold L, Friedman JM (1994). "Positional cloning of the mouse obese gene and its human homologue". Nature 372 (6505): 425-32
- ↑ OMIM: descriptio geni LEP.
- ↑ Valleau JC, Sullivan EL (2014). "The impact of leptin on perinatal development and psychopathology". J Chem Neuroanat 61-62: 221-32
- ↑ Kawwass JF, Summer R, Kallen CB (2015). "Direct effects of leptin and adiponectin on peripheral reproductive tissues: a critical review". Mol Hum Reprod 21 (8): 617-32